Cornelio Paolo Amalteo carmina, 13

Testo base di riferimento: A. Benedetti, 1966-1969

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


13. C. Pauli Amalthei Carmen Lyricum
in Maximiliani Romanorum Regis Laudem

Ecquis occurrit fidibus canoris

Aut vir aut digna celebrandus heros

Laude? quid nostro potius Camenae

Tempore dicant?

5

Bacchus, an saevae merito novercae

Hercules latum domitor per orbem

Fingitur, pinu generosus atque

Robore clavae?

Alter antiquos Pelopis nepotes

10

Dicat et Colchon vehat Argonautas

Nec domum tristis Priami labentem

Carmine linquat.

Scimus errantem patriis Vlixem

Finibus longe spatio bilustri,

15

Nec minus natum Veneris petentem

Itala regna.

Alter audacem puerum Philippi

Scribat et Croesum tamen haud beatum

Et gravem Xerxem tepidoque laetum

20

Sanguine Cyrum.

Novimus pridem lybicas cohortes

Quo duce in gentem ruerint Latinam;

Scimus et Gallos miserae occupantes

Moenia Romae.

25

Notius magno nihil est Quirino,

Iulius claret, nitet et Camillus,

Et tua aeterna, Cytherea, proles

Ardua phama.

Hos satis linguax cecinit vetustas

30

Invida in nostrum violenter aevum

Ficta quae veris pariter canendo

Miscet, et auget.

Sit magis, Clio, mihi cura, magnum

Caesarem primo tenui referre

35

Tibia; quod si mihi praestet ingens

Robur Apollo,

Si meis Caesar faveat Camenis

Sitque Fuxmaggus mihi tuscus ales,

Quique nunc Breucos domat et superbum

40

Marte Bohemum,

Induam suras rigido cothurno

Syrmatum plantaeque trahent superbum

Atque maiori pede concitatus

Bella sonabo.

45

Tunc et ornatu capitis Sicambrum

Nobilem atque imis Morinum sub oris

Fortius bello domitum cruento

Carmine dicam.

Austrios posthac repetam penatis

50

Et canam Vestrae nova facta gentis,

Donec adducam numeros ad atra

Pannonis arma.

Hic ego Breucos referam profusos,

Qua Saus miscet latices in Istrum

55

Atque Taurino Sabaritas addam,

Nobile bellum.

Quantus in summo residens Olympo

Iupiter claros nitet inter ignes,

Tantus in terris generosa proles

60

Caesaris extat;

Vtque frondescens adolescit alnus

Vere, quom passim queritur uolucris,

Quom viret magnum rediens per orbem

Pulchrior annus.

65

Dulce quom spirant zephyri et benigne

Solvitur tellus gravior colonis:

Fama sic sese subigit sub auras

Maximiani.

Di, quibus cordi decor est honesti

70

Quique vel rectum colitis vel aequum,

Huic date o tandem superare gentem

Marte ferocem.

Ille post aequo domitum triumpho

Pannonem in saevos parat arma Turcas

75

Et Palaestinam penitus Quiritum

Reddere regno,

Vt nihil nostro vigeat sub aevo

Maius in terris populo fideli,

Quem vetus nusquam veniens nec olim

80

Viderit aetas.

Caesar huic mundi tribuens habenas

Vivat et fato meliore natum

Magna cedentem videat nepoti

Sceptra Philippo.