Cornelio Paolo Amalteo carmina, 11

Reference basis text: A. Benedetti, 1966-1969

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


11. de Cane Biffo Io. Bol

Biffe quid ostentas albos, canis improbe, dentes

      Et simulas risum nocte dieque simul?

Num tibi ridiculi, stulti num, Biffe, videmur

      Nec nostros mores ingeniumque probas?

5

Quicquid id est doceas. "Nostin Democriton illum?

      Huius ego semper rideo more viri".