Cornelio Paolo Amalteo carmina, 10

Reference basis text: A. Benedetti, 1966-1969

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


10. de eodem corvo albo et de Corvino rescriptio

Laudaui niveum blando modo carmine corvum,

      Inter delicias Caesaris atque iocos.

Pro quo Corvinus Phoebea nobilis unda

      Rescripsit Clario proximiora deo.

5

O felix equidem: falso nec Apollinis ales

      Cum sit et arguto carmine factus olor.