Cornelio Paolo Amalteo carmina, 9

Reference basis text: A. Benedetti, 1966-1969

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


9. responsio Corvini pro Corvo

Et mihi Phoebei nocuerunt, Paule, furores

      Et sceleris poenas candida penna luit.

Ast ego Caesarea spatior quod lacteus aula,

      Nunc volucris varias disce, poeta, vices.

5

Displicui: voluit Phoebus nigrescere pennas;

      Candentes Caesar reddere, quod placui.