Cornelio Paolo Amalteo carmina, 8

Reference basis text: A. Benedetti, 1966-1969

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


8. de Corvo Albo diui Caesaris

Quid tibi Phoebei nocuerunt, corve, furores,

      Cum Maeandreus iam tibi cedat olor?

Ecce per invicti spatiaris Caesaris aulam

      Lacteus et nulla est corpore menda tuo.

5

Lilia sic fulgent, gelidae sic mane pruinae,

      Sic nix in Scythicis albicat ipsa iugis.

Ergo ubi pro functa solvisti virgine poenas,

      Vnde tibi tandem culpa piata venit?

At puto (nec fallor) crimen tibi Caesar ademit,

10

      Cum non admittit principis aula scelus.