Cornelio Paolo Amalteo carmina, 6

Reference basis text: A. Benedetti, 1966-1969

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


6. ad egregium Iuris Consultum Gulielmum Graecilum

Graecile, doctarum custos sanctissime legum,

      Interpres iuris Caesareique fori,

Cui virtus praeclara frui dedit aure Tonantis

      Et Latii propius ora videre ducis:

5

Te duce Palladio Caesar nos induit auro,

      Te duce sum lauro nobilis Aonia.

Ergo pro tanto quidnam tibi munere reddam,

      Cum sim pauperior quam miser Irus erat?

Non nos Gallaico quod foderit Astur in agro,

10

      Nec dabimus flavi dona beata Tagi,

Nec quod Erythraeo dives dedit unda profundo,

      Nec quod phoenicis funere colligitur.

Ista sub imperio Fortunae et versilis orbis,

      Ista fluunt veluti sole cadente nives.

15

At tibi, quod nec aquae nec flamma auferre nec Euri

      Annorum aut morsus aut Iovis ira potest,

Nos dabimus carmen: Genium si carmen habebit,

      Graecile, dat nomen, dat sine morte decus.