Cornelio Paolo Amalteo carmina, 4

Reference basis text: A. Benedetti, 1966-1969

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


4. ad magnificentissimum virum excellentissimumque
Iuris peritum Iohannem Fuxmagum Pauli Amalthaei
poetae laureati carmen incipit

Exigis ut nostro donem te, Fuxmage, versu

      Sedulus et nugas quaeris habere meas.

Nec satis esse putas leges versare Solonis,

      Nec sat Caesareo consulere usque foro;

5

Quod licet accedas auremque et Principis ora,

      Detur et imperio te propiore frui,

Et quascunque pio voluit sub pectore curas

      Caesar in arbitrio nunc velit esse tuo:

Non tamen Aonias spernis, vir magne, Camoenas,

10

      Non Phoebi plectrum, non Heliconis aquas.

Ergo mitto tibi nostrum donoque libellum,

      Quem mea non longo Musa calore tulit.

Quodsi Maecenas nostro sis, Fuxmage, plectro,

      Cantabo semper teque tuamque domum:

15

Vt sis Austriacis non longe natus ab oris,

      Qua celeres Athesis colligit acer aquas;

Et quid de stomacho dicaris, Fuxmage, vulpis,

      Non ingrata meis dictio carminibus.

O equidem felix: si quid mea carmina vivent,

20

      Ibis perpetuo docta per ora virum.