Cornelio Paolo Amalteo carmina, 3

Reference basis text: A. Benedetti, 1966-1969

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


3. ad magnificentissimum sapientissimumque virum
Dominum Bernardum Scribam Senatoremque divi Caesaris

Si dedit Alcinoo non dives poma colonus,

      Accepit timidas si Polyphemus oves,

Divitias Croesus Sumpsit, Mida nobilis aurum

      Et Ditis Stygiis munera cepit aquis,

5

Si patrem Oceanum rivi petiere minores

      Et capiunt parvi flumina fontis aquas:

Tu quoque Pierii dives, Bernarde, furoris

      Accipe versiculos hac ratione meos.