Cornelio Paolo Amalteo carmina, 1

Reference basis text: A. Benedetti, 1966-1969

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


1. C. Paulus Amaltheus in laudem Aemiliani Cinbriaci
ad Petrum Haedum

Quantus Iasonia Tiphis fuit, Haede, carina,

      Automedonti curru gloria quanta fuit,

Quantus et Alcides nodosae robore clavae,

      Aut cestus Pollux munere, castor equis,

5

Phillyrides herbis, medica Podalirius arte,

      Aut testudinea quantus Apollo lyra;

Tantus Pierias venit Aemilianus ad artes

      Dum canit Heroo Caesaris acta pede.