Niccolò Buonaiuti epistulae 37

Reference basis text: F. Porro, 2023

Editing of the digital edition: F. Porro, 2023


Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini de insipientia hominum incipit

 

Si mea non esset fragili dementia vulgo

Multotiens adeo caris respecta colonis

In variis vicibus longo iam tempore saecli,

Quicquid ais tibi fortassis concedere possem

5

Sive meam potius mentem deludere vellem

Seu pravam seriem populo monstrare labanti

Vel celare nimis simulato tegmine verum,

Quod digne renuo sincero corde Iohannes,

Quod mihi des tantam pulchro cum pignore laudem.

10

Sed quia te stimulus fidi constringit amici

Praefari, tu me totiens laudare fatigas

Cum sociis coram famosis civibus urbis,

Tu quoque narrando crebro firmare laboras

Quod mihi solamen sapientis mentis adheret,

15

Quod cernas quantum vacuo sermone profaris

Diligo nunc tecum paulo recitare peropto.

Quod numquam digne sapientia dona recludit

In cerebro quodam prohibendo crimine fulto.

Cur quoque me tantae virtutis munus honorat?

20

Quod stulte maneo vinctus fuligine culpae,

Vir prudens sua multotiens praecordia lustrat,

Quicquid fallaci studio quandoque patravit,

Quot mala solicite vesano corde peregit,

Sic sua praesertim vigilando vota tuetur

25

Esse nimis commota rea caligine noxae.

Sic mea cum recte mecum delicta revolvo

Stultitiam fixam vitiato pectore cerno

Et facinus ceu adoloscentis per tempora gessi,

Quod plerumque nephas feci livore gravatus.

30

Et velut optavi iuvenili tramite luxum

Me violavit multotiens prohibenda libido,

Me quoque conduxi stolide fervore superbo,

Multotiens iussum Domini cum corde prophano

Derenui nimium prave sua verba negando.

35

Et ceu quando virili nam discrimine vixi

Patravi contra seriem iussoris Olimpi,

Protinus insidias egi litesque nefandas,

Ceu dolui devictus ab ambitionis amore,

Pondus avaritiae crebro mea vota coegit,

40

Depressus fremui turpi fuligine fastus.

Ceu feci vanae constans aetate senili,

Quod piger in verbis mansi vel lege tonantis

Et volui potius viciis parere malignis

In variis causis degens cum turbine plebis

45

Quam superi dictus animo servare fideli,

Sicut et optavi fulvum glomerare metallum,

Sicut amavi adeo fallacis nomina famae.

Quare me dicis donum sapientis habere

Sensus vel seriem tantae probitatis in orbe,

50

Quod se nemo valet digne laudare sub axem

Pro tali medio recte si pandere curat.

Vir sapiens almo regi parere laborat

Devote salvari eius mandata ministrat,

Omne malum pedibus vere calcare peroptat

55

Et numquam vano deceptus corde moratur.

Vna cum studio prudenti vota gubernat

Et semper moderato degit in ordine rerum.

Nec timor inculcat diris in casibus ipsum

Quod sua cum forti medio concepta secundat.

60

Iustitiae pondus pariter fervore reservat,

Quod dat cuique suam recto cum pignore sortem,

Solicite cupit iniustum reprobare tenorem.

Et quis homo tali merito laudetur honore,

Ni Deus omnipotens digne qui cuncta rependit.

65

Quod formavit Adam princeps stellantis Olimpi

Perfectum tamen ipse fuit deceptus ab arte

Mendacis Sathanae commotis fraudibus eius.

Et Noe construxit vastam cum stirpibus archam

Cum socia genitos et se reclusit in illa,

70

Cum reliquos homines lato sub gurgite mersit

Diluvium circum veniendo per aethera nymbo,

Sed tamen illusus doluit pro nectare Bacci.

Alcythophel laqueo semet vexavit inepte,

Cum rigide nigras baratri migravit ad aedes

75

Et pro consilio tantum praefulxit in aula

Regis quod nemo fingens sua vota fefellit.

Corda prophetarum vana fuligine tacta

Multotiens contra Dominum patrare putabant.

Ceu Balaam docuit quondam peccare colonos

80

Hebraici generis quando lasciva Dyones

In latebris quidam gesserunt crimine moto.

Ceu Sedechias cum stimulo delicta nefando

Adversum laudanda Dei fastigia fecit,

Quod ruit infesti calidum Phytonis ad antrum.

85

Ceu David astrictus nimium fervore prophano

Vriam statuit discindi turbine Martis.

Et Maumet tribuit fultam caligine normam

Civibus et servis contra mandata tonantis

Se fore prefando stauratum a numine vatem.

90

Saepe sacerdotes animo fecere protervo

Turpiter adversum stellantis nomina regis.

Qualiter Aaron male sano corde gravatus

Aeterni superi laudem temerare citavit,

Quod neque migravit dulces Iordanis ad undas.

95

Et Calcas patriam renuenda mente reliquit,

Cum fugiens ab ea placuit dementer Achivis

Et sibimet dedit infandae velamina culpae.

Non taceo sicut principes crudeliter illos

Qui quoque patrabant stulte libamina belli

100

Laesit, deinde boves et oves vehementer edebant.

Praebuit atrocis multis vexamina caedis

Nabucodonosor quando sub ymagine sonni

Respexit magnam statuam cum mole micanti.

Sed paulo cupio praefari carmine nostro

105

Ceu devictus papa fuit livore Iohannes

Qui rigide Latii madidavit sanguine terram

Clerorum quando merito sua vota negabant,

Quod ruit Octonis dira legione coactus,

Cum doluit secum veneranda sede remotus.

110

Doctores adeo turpi rubigine capti

Multotiens pravis horum rationibus errant.

Arrius infando nimium velamine pressus

Erroris fultam fecit caligine sectam,

Quod penitus nigram cecidit Plutonis ad aedem.

115

Sabellus simili mansit livore ligatus,

Concipiens haeresis docuit sub sidere partem,

Sic multi quondam variis tribuere catervis

Errores contra sensus mandata fidelis.

Et quare fari longo sermone laboro?

120

Quod dictus fuit a veraci voce prophetae

Omnis homo fultus mendaci pignore degit.

Ac tantum hic paulo quodam de germine dicam

Quod quoque phylosophos turgenti nomine laudat.

Commendat Socratem miro pro culmine sensus

125

Qui tamen ambigua pandit fuligine verba

Quando dedit fando multis rudimenta colonis,

Quod variae sectae ipsius ratione repertae

Deinde fuerunt cum dubio vel mente labanti.

Nec non exhibuit clausos caligine dictus

130

Caris discipulis dubitans in pectore Plato

Cum seriem rerum quodam fervore ferebat

Sive Dei vires populo monstrare citabat

Sive poli motum variato tempore saecli.

Sicut Aristotiles forsan laudatur inepte

135

Pro multis causis narrans dimittere nolo

Quod neque caelestis cognovit spicula regis,

Quod sibi fisica depulso velamine pandit

Concessit reliquod potius vitare paravit.

Aspiciens et Averrois ut natura ministrat

140

Pro variis causis Graecorum verba putavit

Quod dedit Hyspanis famosum nomen in orbe,

Sed dictus celsi Domini violare volebat.

Albertus Magnus Germano semine cretus

Nam speciem propriam fremuit mutare metalli,

145

Tunc citius docuit nitidas et omittere gazas,

Quando nimis caluit veram perpandere normam

Multis qui cupiunt aurum glomerare patenter,

Sic varios homines tali delusit in arte

Vel proceres quorum vanae praecordia turpis

150

Nexus avaritiae fallaci nube coartat.

Sicut cor Senacae venerando more peritum

Iam fuit exploro calamo recitare parumper,

Qui cives Romae docuit sermone modesto

Multa palam populo referens dignissima laudis

155

Nec recto studio superi mandata putavit.

Narro velut rimando diu discrimina rerum

Naturae scripsit falsorum plura deorum

Marcus Varro putans dignos monstrare vigores

Illorum simul et fulgentis culmina sedis

160

Nec bene respexit solii praecepta perennis,

Illusus penitus cecidit defunctus ad Orcum.

Nunc nolo referens Epicuri tangere sectam

Quae citius voluit dictis gaudere nefandis

Quam recto medio veram spectare sophyam.

165

Nec replicans Anaxagoram describere curo

Democritum simul et multos qui pectore vano

Fallacem seriem mundi regione petebant

Nec satis aeterno regi servire parabant,

Ymmo suam sedem potius temerare putabant.

170

Pandere sed quaero vano quam corde morantur

Saepe matematici turpi caligine pressi

Qui citius gliscunt populi fastigia laudis

Quam rutilo Domini tandem radiare theatro.

Qualiter Euclides quodam cum tramite metas

175

Multarum rerum signavit in ordine pulchro.

Ceu Pictagora fortassis ratione putando

Plurima connexit, pariter replicare citavit,

Non bene caelestis patriae cognovit habenas.

Ac Tybalchayn sonitus rubigine dempta

180

Constituit seriem superi mandata fugando.

Sed minor Albertus loico cum pignore lites

Clericolis dixit variis sermonibus eius

Quod forsan famam potius quaesivit in orbe

Quam nitido caeli digne gaudere theatro.

185

Prisciano tribuit correpta gramatica laudem,

Qui tamen a nato superi discessit inepte.

Praefandi normam Tulius cum voce polita

Constituit, varios construxit in ordine libros,

Lora magistratus docuit servare clientes

190

Post dire cecidit falso percussus amico,

Non quoque caelestis regni solamen amavit.

Ac Tholomeus pulchro stellarum tramite comptus

Noluit eximio solio parere tonantis.

Et quis homo meditando pie narrare valeret

195

Sicut decepti fallaci mente fuerunt

Illi qui dicunt homines dicione gravari

Astrorum quodam labenti tempore vitae.

Qualiter Albumassar eorum cursibus inquit

Et multi quorum stolide praecordia credunt

200

Constringi et genus humanum vehementer ab ipsis.

Nec non infando resident livore coacti

Illi qui scelerata magorum verba requirunt,

Quod potius cupiunt Sathanae parere furori

Quam ducis aeterni solio servire micanti.

205

Ceu princeps tali Zoroastes doctus in arte

Delusus cecidit dementer ab agmine Nini.

Ceu Pharaon mansit vicio corruptus eodem,

Qui postquam doluit summersus gurgite rubro.

Ergo pie concepit cum respondit Achivis

210

Sum vir amator constanti fervore sophyae,

Quidam phylosaphus moderato corde citatus,

Non sapiens homo turgenti velamine fultus

Quando velut vellet dici se dixit ab ipsis,

At loquar ut quosdam latis in partibus ortos

215

Humanum genus ignavo cum pectore laudat

Qui forsan potius prohibenda nube togati

Plurima multotiens fallaci mente peractant.

Scilicet ut plures miro venerantur honore

Qui magis a mordaci constant sorte gravati.

220

Qualiter in Graeca mansit regione creatus

Omerus et sonitu cantavit lora deorum,

Proelia Mavortis detersis versibus infit,

Praebuit Achilli resonantis culmina famae

Nec non Vlixem stimulo decoravit aprico,

225

Non bene lustravit Domini mandata superni.

Virgilius cantans eius cum vocibus inquit

Augusti laudem replicando frena Quiritum,

Sed neque cognovit patriae praecepta perennis.

Naso canens hominum varias quandoque figuras

230

Mutari scripsit calide lasciva Dyones,

Pro culpis fuit externam deiectus ad oram.

Sic Oratius absque Dei solamine vixit

Qui validos cives rigido sermone momordit,

Non tamen oravit radiantis numen Olimpi.

235

Sed tria cum versu monstravit regna polito

Dantes et finxit vulgi cum pondere poenas,

Lora magistratus vano dilexit amore,

Quod ruit externam penitus depulsus ad arcem.

Descripsit Petrarcha suo dictamine tela

240

Multorum quoniam simulacris bracchia tendunt

Quod famam nimium stimulo quaesivit inepto.

Nec bene laudantur sapienti pectore compti

Qui staurant leges aulae regionibus amplis

Sive diu replicant horum sermonibus ipsas.

245

Iura docens famosus Papinianus in aede

Illa palam fieri voluit penetralibus Vrbis

Quando nimis doluit percussus ab ense tiranni,

Sed tamen obscenis Statius sua dona ferebat.

Et Moyses tribuit sacro cum pondere leges,

250

Hebraico vulgo pariter et civibus eius

Ac odam superi vesano corde reliquit,

Quod sibi derenuit Dominus conducere turbas

Ipsius ad varias Iordanis pretibus urbes.

Quando Lacedemonum cum dicione iubebat

255

Vrbanis validus Ligurgus iura peregit,

Dimisso iusso superi migravit ad oram

Externam causa faciendi a pluribus ipsa

Salvari nec non illic descendit ad urnam.

Pascellus renuit voto servire potentis

260

Augusti quando voluit sermone sonanti

Narrasset sicut iuste sua tela movebat,

Ille sibi talem dictum firmare negavit

Non tamen aspexit caelestis munus honoris,

Cum recto stimulo pariter sensuque fideli

265

Quod manet inclusus calidis penetralibus Orci.

Defendi fremuit valida pro sorte Quiritum

Iura Cato quando nimis ambitione citatus,

Caesar amavit agens moto certamine virgam,

Se penitus rutila Phebi de luce fugavit.

270

Et Bonifatius Octavus decreta patenter

Ecclesiae Romae sacra dicione patravit,

Devictus cecidit rigido vehementer ab aestu.

Nec volo de Medicis tantum mea verba tacere,

Qui nimis Aesculapi vanum libamen agebant.

275

Qualiter Ypocras docuit quandoque medelas

Discipulos eius coetum vulgique labantis

Nec verum stimulum tenuit cum pectore firmo.

Ceu Galienus amans rectam describere normam,

Cum multo studio latis in partibus herbas

280

Quaesivit dempto Domini stellantis honore.

Conspiciens Avicenna poli sub tramite longo

Defectus hominum poenas curavit eorum,

Non tamen agnovit radiantis lumina regni.

Et storiografi vincti a caligine constant

285

Fallacis mentis, quando certamina regum

Describunt etiam fragilis discrimina plebis

Vel procerum culpas adeo fastigia gentis.

Iosaphus Hebraicae narrando pondera turbae,

Robustos proceres Asiae satrapasque feroces

290

Edidit ac horum crudelis funera sortis

Et mandata Dei vesano corde fugavit.

Descripsit Titolivius in sermonibus eius

Proelia Mavortis commissa vigore Quiritum

Nec non insidias etiam tutamina virgae,

295

Nec recte potuit divinum noscere lumen.

Et Salustius egregio de semine cretus

Multa palam dixit Romanae culmina plebis,

Sive nephas procerum vitioso corde peractum

Nec sibi celestis regni solamen adhesit.

300

Iustinus pulchros latae Babilonis honores

Edidit et Persarum acies certamine laesas,

Graecorum simul et validi tentoria regis,

Ytaliae fasces, adeo Cartaginis arces,

Ignavus tamen aeternum ignoravit amorem.

305

Nec non artifices resident cum corde labanti,

Qui propriis manibus tentant gestare labores

Sive suas merces vendunt emptoribus extra.

Saeva Cayn rabide tribuit vexamina fratri

Qui pascens Yrcos seriem pastoris agebat.

310

Esau venando lacerabat viscera praedae

Qui sortem primi geniti concessit abire

Quando dira fames paulo sua membra premebat.

Saturnus dedit Ausoniae sua semina campis

Qui fuit a sceptro nati terrore fugatus.

315

Dedalus in gremio Cretae cum stirpibus antrum

Construxit, vinctus nigranti carcere mansit

Et fugiens penitus respexit damna creati.

Pigmaleon sculpsit fultam candore figuram,

Quod fuit a miro laudatus carmine vatis,

320

Ydola placando misere descendit ad Orcum.

Et Ioctus retinet pingendi nomina laudis,

Qui fuit a rabido fortasse furore coactus

Praebendo noxam sociis cum corde protervo.

Sed vasto mercator abundans pondere gazae

325

Radolfus fulvi concessit dona metalli

Regi qui fortes Angles dicione regebat,

Quod tali causa ipsius de semine nati

Paupertatis onus novere labore gravati.

Ergo pie Tulius quodam dictamine libri

330

Scripsit cum dixit sapienti pectore nemo

Est fultus, nullum sexum replicare valemus

Cum tali medio rutilum constare sub axem.

Quid refero de illis quorum servare vigorem

Fantur quod pallax amat in fulgentibus armis,

335

Quod dempto dubio resident caligine pressi.

Rex Ninus cepit pugnandi tela patare,

Sic dedit auxilium vastae Babilonis habenae,

Sed nimis infandam statuam sub ymagine patris

Condidit et populum stolide peccare coegit.

340

Cyrus amans crebro saevi discrimina Martis

Persarum solium circum praetendit inepte,

Sed postquam cecidit diffuso sanguine mersus.

Magnus Alexander Graecorum culmina famae

Servavit bellans terrarum in partibus amplis,

345

Denique reclusit trepidanti corde venenum.

Anibal adversum pugnando tela Quiritum

Praebuit Ausoniae rigide vexamina sortis,

Post rabide sumpsit corrupto corpore virus.

Et Scipio vastam fregit Cartaginis arcem,

350

Cum valido Numantinos et milite cinxit

Et superavit adhuc fortes feliciter hostes,

Ac tantum a gladio pressus migravit ad umbras.

Pompeius tenuit pugnae solamen amenum,

Multotiens Asiae domuit legione tirannos

355

Et misere tandem vidit sua colla recidi.

Caesar agens contra Gallos certamina Martis

Saepe palam gessit ramum viridantis olivae,

Postquam constrinxit patriam cum turbine belli,

Munitas acies moto tirone coegit,

360

Romanos proceres diffuso sanguine pressit

Nec non percussus violata morte recessit.

At magni proceres aulae qui lora gubernant

Sive duces adeo sceptri solamine reges

Et cives pulchra qui libertatis habena

365

Gaudent, frena magistratus dicione movendo,

Decepti stolide fallaci mente morantur.

Qualiter Alcibiadies olim pandit Athenis

Adversos laesit fingendo corde colonos,

Hostibus exhibuit crudelis pondera sortis

370

Ac tantum a patria pulsus descendit ad umbras.

Brutus amans Romae defendi lora theatri

Discindi genitos capto mucrone patravit,

Sed iaculo punctus cecidit cum vulnere lato.

Et Iam Dellabella tenaci lege ligavit

375

Magnates cives quorum Florentia proles

In penetralibus atroci terrore tenebat,

De laribus postquam cessit fugitatus ad antrum.

Nec non Augustus Romano culmine serptus

Aspexit semet divino nomine fari

380

Nec vetuit tantum vane captare boatum,

Quamvis praecinctum sibi cum splendore Sibilla

Monstrasset sanctum cara de virgine natum.

Traianus nitida stando pro sede Quiritum

Parthorum furiam rigido certamine laesit,

385

Cum placido vultu donavit civibus urbis,

Dira tamen statuit male sano corde citatus

Pondera christicolis dempto fervore fideli.

Postquam Theodosius moderato pectore fultus

Constantinopolim fasces dicione movebat

390

Reprensus tamen et mansit sermone patenter

Pontificis qui Mediolani sacra litabat.

Cur tantum replicare duces regesque potentes

Cum calamo quaero motis et vocibus opto?

Quod dictus fuit in multis regionibus orbis

395

Rex Salomon sapiens, dempto velamine litis,

Sed tamen insane simulacro thura peregit.

Ergo nimis vane simili cum nomine narrat

Siquis ait quendam tantae probitatis honore

Praefultum quoniam dubio de mente fugato

400

Nam solus Deus est tali virtute comatus.

Siquis homo similem laudem rimatur habere

Caelestis regis quaerit cum fraudibus odas,

Ymmo palam contra superum pugnare laborat,

Quod stolide cupit ipsius fastigia famae.

405

Qui magis explorat magno servire tonanti

Devote magis auxilium sapientis amoris

Gliscit, sic tali dono pudenter adhaeret.

Postquam quod nemo rutili sub cardine Solis

Est, nullus fuit et tali virtute repletus

410

Quod numquam vocites eius me nomine posco

Si servire mihi sicut perfectus amicus

Quaeris ne tribuas quodam livore boatum

Qui me conducat penitus Phlegetontis ad ignem.