Regina ut subitos imo sub pectore motus
Sensit et afflatu divini numinis aucta est,
Haud mora, digressu volucris suspensa ministri,
Exurgit monteisque procul contendit in altos
5
Festinans: ea cura animo vel prima recursat,
Matronam defessam aevo, cui nulla fuissent
Dona uteri, mirum dictu, iam segnibus annis
Foecundam sextique gravem sub pondere mensis
Protinus affari vocemque audire loquentis
10
Et spectare oculis sterili data pignora matri.
Ergo accincta viae, nullos studiosa paratus
Induitur, nullo disponit pectora cultu,
Tantum albo crines iniectu vestis inumbrans:
Qualis stella nitet, tardam quae circuit Arcton
15
Hiberna sub nocte aut matutina resurgens
Aurora aut ubi iam Oceano sol aureus exit.
Quaque pedes movet, hac casiam terra alma ministrat
Pubenteisque rosas nec iam moestos hiacynthos
Narcissumque crocumque et quicquid purpureum ver
20
Spirat hians, quicquid florum per gramina passim
Suggerit, immiscens varios natura colores.
Parte alia celeres sistunt vaga flumina cursus,
Exultant vallesque cavae collesque supini
Et circumstantes submittunt culmina pinus
25
Crebraque palmiferis erumpunt germina silvis.
Omnia laetantur: cessant Eurique Notique,
Cessat atrox Boreas; tantum per florea rura
Regna tenent Zephyri coelumque tepentibus auris
Mulcent, quaque datur gradientem voce salutant.
30
Vt ventum ad sedes, vultu longaeva verendo
Occurrit coniux iusti senis atque repente
Plena deo subitoque uteri concussa tumultu,
Excipit amplexu venientem ac talibus infit:
"O decus, o laudis mulier dux praevia nostrae,
35
Coelitibus sola humanum quae digna reperta es
Conciliare genus coetusque attollere ad astra
Foemineos, gremium cuius divinus obumbrat
Palmes inexhaustis terras qui compleat uvis:
Quis me, quis tanto superum dignatur honore?
40
Tu ne procul visura humiles, regina, penates
Venisti? tu ne illa mei pulcherrima regis
Mater ades? viden ut nostra puer excitus alvo,
Cum mihi vix primas vocis sonus ambiat aures,
Iam salit et dominum ceu praecursurus adorat?
45
Felix virgo animi, felix, cui tanta mereri
Credulitas dedit una: in te nam plena videbis
Omnia, quae magni verax tibi dixit Olympi
Aliger, arcano delapsus ab aethere cursu".
Illa sub haec: "Miranda alti quis facta Tonantis,
50
O mater, meritas coelo quae tollere laudes
Vox queat? Exultant dulci mea pectora motu
Authori tantorum operum, qui me ima tenentem
Indignamque humilemque suis respexit ab astris;
Munere quo gentes felix ecce una per omnes
55
Iam dicar. Nec vana fides, ingentia quando
Ipse mihi ingenti cumulavit munera dextra
Omnipotens sanctumque eius per saecula nomen,
Et quae per magnas clementia didita terras
Exundat, qua passim omnes sua iussa verentes
60
Vsque fovens nullo neglectos deserit aevo.
Tum fortem exertans humerum dextramque coruscam
Insanos longe fastus menteisque superbas
Dispulit afflixitque super solioque potentes
Deturbans dedit in praeceps et ad ima repressit,
65
Extollensque humiles aliena in sede locavit,
Pauperiemque famemque fugans implevit egenos
Divitiis; vacuos contra nudosque reliquit
Qui nullas opibus metas posuere parandis.
Postremo sobolem (neque enim dare maius habebat),
70
Aeternam genitor sobolem saeclisque priorem
Omnibus aequalemque sibi de sanguine fidi
Suscepit pueri (tantis quod honoribus unum
Deerat adhuc), non ille animi morumque suorum
Oblitus, quippe id meditans promiserat olim
75
Sacrificis proavorum atavis stirpique nepotum".
Haec virgo. At senior, nullus cui vocis ademptae
Vsus erat, supplex nunc gressum observat euntis
Virgineosque pedes tactaeque dat oscula terrae;
Nunc laetus tollit duplices ad sidera palmas,
80
Quoque potest solo testatur gaudia nutu,
Ostenditque manu vatum tot scripta priorum,
Quae quis, agente deo, quondam, dum vita manebat,
Edidit et populis liquit celebranda futuris:
Scilicet effusum tacitis de nubibus imbrem
85
Lanigerum in tergus germenque e stirpe vetustae
Arboris exurgens incombustumque sonoro
Igne rubum et priscis stellam de patribus ortam.
Quae dum cuncta gravi, venturi haud inscia, visu
Percurrit relegens, alto cum corde volutat
90
Conceptus virgo insolitos et ab aethere lapsam
Progeniem pluviae in morem, quae vellere molli
Excepta haud ullos sonitus nec murmura reddit,
Seque rubum virgamque, alto se denique missam
Sidus grande mari prorsum agnoscitque videtque:
95
Non tamen ausa loqui tanto aut se ducere dignam
Munere, sed tacito affectu tibi, maxime divum,
Grates, rector, agit mentemque ad sidera tollit.
Et iam luna cavum ter luce repleverat orbem,
Ter solitas de more intrarat caeca latebras,
100
Cum virgo in patriam reditum parat, omnia quando
Certa videt: subeunt dilectae grata parentis
Alloquia assuetaeque piis sermonibus aedes
Quaeque salutantis voces ac verba ministri
Audiit et primos excepit cella volatus,
105
Cella choris superum lustrata et cognita coelo.
Ergo iter inceptum, caris digressa propinquis,
Accelerat relegitque viam per nota locorum;
Nec mora nec requies usquam nec lumina flectit,
Coelicolum quanvis sacro circundata coetu,
110
Donec ad optatum pervenit sedula limen;
Atque ibi, dum consueta suo cum pectore versat
Gaudia, paulatim maturi tempora ventris
Adventare videt: scires iam numen in illa
Grande tegi; nullos adeo sentire dolores
115
Dat superum genitor nullaque ex parte gravari.
Interea terra parta iam pace marique
Augustus pater aeratis bella impia portis
Clauserat et validis arctarat vincta catenis;
Dumque suas regnator opes viresque potentis
120
Imperii exhaustasque armis civilibus urbes
Nosse cupit, magnum censeri iusserat orbem,
Describi populos late numerumque referri
Cunctorum ad se se capitum, quae maxima tellus
Sustinet et rapido complectitur aequore Nereus.
125
Ergo omnes lex una movet: sua nomina mittunt
Qui monteis, Aurora, tuos, regna illa feracis
Armeniae, qui convalles atque alta Niphatae
Saxa tenent, longe pictis gens nota pharetris,
Gens fines lustrare suos non segnis et arcu,
130
Qua vagus Euphrates, qua devius exit Araxes,
Felices tractus et late munere divum
Concessos defendere agros bene olentis amomi.
Censetur Tauri passim, censetur Amani
Incola praedatorque Cilix et isaurica quisquis
135
Rura domat quicunque tuas, Pamphylia, silvas
Quique Lycaoniam, felicia iugera, quique
Flaventem curvis Lyciam perrumpit aratris.
Iam clari bello Leleges populique propinqui
Iussa obeunt, gens quaeque suo dat nomina ritu:
140
Qui Ceramon bimaremque Gnidon quique alta tuentur
Moenia, dispositis ubi circumsepta columnis
Tollit se nivei moles operosa sepulcri,
Barbara quam rapto posuit regina marito;
Et quos Maeandri toties ludente recursu
145
Vnda rigat, rigat ipse suo mox amne Cayster,
Herboso niveos dum margine pascit olores,
Quosque metalliferis veniens Pactolus ab antris
Circuit et rutila non parcior Hermus arena;
Misorum manus omnis apollineaeque Celenae
150
Idaque rhoetaeaeque arces celebrataque Musis
Pergama sigaeumque iugum, priameia quondam
Regna armis ducibusque ducum nunc nota sepulcris,
Quae nauta, angustum dum praeterit Hellespontum,
Ostendens sociis "hoc" inquit "litore flentes
155
Nereides steterant, passis cum moesta capillis
Ipsa suum de more Thetis clamaret Achillem".
His et bitynae classes et pontica late
Accedit regio, paret scopulosa Carambis,
Parendi studio fervet simul alta Sinope,
160
Fervet Halys quique immensis procul amnibus auctus
Cappadocum medios populos discriminat Iris,
Thermodonque Halybesque attritaque saxa Prometheo.
Praeterea qua se Thracum mavortia tellus
Pandit et algentem Rhodope procurrit in Aemum,
165
Qua Macetum per saxa ruit torrentibus undis
Axius umbrosaeque tegunt Halyachmona ripae
Quaque iacet diris omen Pharsalia bellis
Et bis romana ferales clade Philippi:
Conveniunt populi certatim et iussa facessunt.
170
Vos etiam vestros his adiunxistis alumnos,
Vicinae passim vacuis iam moenibus urbes,
Antiquae Graiorum urbes, gens optima morum
Formatrix, clara ingeniis et fortibus ausis,
Seu quae litoreos tractus montesque tenetis
175
Seu quae per medias dispersae exurgitis undas.
Tum latus Epiri, qua formidabile nautis
Attollunt summo caput Acroceraunia coelo,
Vrget opus, iamque Alcinoi dat regia censum,
Illyricaeque manus impacatique Liburni
180
Litoraque Ionio passim pulsata profundo.
Nec tu, cui late imperium terraeque marisque
Bellatrix peperit virtus et martius ardor,
Non populos, non ipsa tuas, terra inclyta, gentes
Describis, terra una armis et foeta triumphis,
185
Vna viris longe pollens atque aemula coelo,
Nubiferae quam praeruptis anfractibus Alpes
Praecingunt mediamque pater secat Apenninus
Et geminum rapido fluctu circumtonat aequor.
Descripsere suos, quanvis non axe sub uno,
190
Hinc Rhenus pater indigenas, hinc latior undis
Danubius, qui silvarum per vasta volutus
Pascere non populos, non lambere desinit urbes,
Donec ad optatam rapido venit agmine Peucen.
Quin et proceras scrutatur Gallia silvas,
195
Gallia caesareis Latio dignata triumphis,
Quam Rhodanus, quam findit Arar, quam permeat ingens
Sequana piscosoque interluit amne Garumna.
Tum quas piniferis gentes praerupta Pyrene
Rupibus herculeas prospectat adusque columnas
200
Cogit Anas, cogit ripa formosus utraque
Duria et albenti Baetis praecinctus oliva
Auratamque Tagus volvens sub gurgite arenam
Quique suo terras insignit nomine Iberus.
Parte alia vastas circunvocat Africa vires:
205
Getuli maurique duces rimantur opaci
Atlantis nemora et dispersa mapalia silvis;
Scribitur et vacuis ut quisque inventus arenis
Seu pastor seu succinctis venator in armis
Observans saevos latebrosa ad tesqua leones,
210
Massylum quicunque domos, quicunque repostos
Hesperidum lucos munitaque montibus arva
Incolit et ramis nativum decutit aurum,
Et qui vertentes immania saxa iuvencos
Flectit arans, qua devictae Carthaginis arces
215
Procubuere iacentque infausto in litore turres
Eversae. Quantum illa metus, quantum illa laborum
Vrbs dedit insultans Latio et laurentibus arvis!
Nunc passim vix relliquias, vix nomina servans,
Obruitur propriis non agnoscenda ruinis:
220
Et querimur genus infelix humana labare
Membra aevo, cum regna palam moriantur et urbes!
Iamque Macas idem ardor habet; venere volentes
Barcaei, venere suis Nasamones ab arvis,
Navifragas qui per Syrtes infidaque circum
225
Litora moerentum spoliis onerantur et altos
Insiliunt nudi cumulos extantis arenae
Inque suas vertunt aliena pericula praedas.
Postremo Psylli garamanticaque arva tenentes
Quique cyrenaeas suspendunt vomere glebas
230
Laudatasque legunt succis praestantibus herbas
Quique Iovis palmeta Hasbytarumque recessus,
Marmaricas qui late oras, qui pascua servant
Aegypti Meroesque, sacer quos Nilus inundat,
Nilus ab aethereo ducens cunabula coelo.
235
Nec minus et casta senior cum virgine custos
Ibat, ut in patria nomen de more genusque
Ederet et iussum non segnis penderet aurum.
Ille domum antiquam et regnata parentibus arva
Invisens, secum proavos ex ordine reges
240
Claraque facta ducum pulcramque ab origine gentem
Mente recensebat tacita numerumque suorum,
Quanvis tunc pauper, quanvis incognitus ipsis
Agnatis, longe adveniens explere parabat.
Iam fines, Galilaea, tuos emensus et imas
245
Carmeli valles quaeque altus vertice opacat
Rura Thabor sparsamque iugis samaritida terram
Palmiferis, solymas a leva liquerat arces,
Cum simul e tumulo muros ac tecta domorum
Prospexit patriaeque agnovit moenia terrae:
250
Continuo lacrimis urbem veneratur obortis
Intenditque manus et ab imo pectore fatur:
"Bethlemiae turres et non obscura meorum
Regna patrum magnique olim salvete penates,
Tuque o terra, parens regum visuraque regem,
255
Cui sol et gemini famulantur cardinis axes,
Salve iterum: te vana Iovis cunabula Crete
Horrescet ponetque suos temeraria fastus,
Moenia te dircaea trement ipsamque pudebit
Ortygiam geminos Latonae extollere partus.
260
Parva loquor: prono veniet diademate supplex
Illa potens rerum terrarumque inclyta Roma
Et septemgeminos submittet ad oscula montes".
Dixit et extrema movit vestigia voce
Maturatque viam senior tardumque fatigat
265
Vectorem et visas gressum molitur ad oras.
Et iam prona dies fluctus urgebat iberos
Purpureas pelago nubes aurumque relinquens,
Ecce autem magnis plenam conventibus urbem
Protinus, ut venere, extremo e limine portae
270
Aspiciunt. Mixtum confluxerat undique vulgus,
Turba ingens: credas longinquo ex aequore vectas
Ad merces properasse aut devastantibus arva
Hostibus in tutum trepidos fugisse colonos.
Cernere erat perque anfractus perque arcta viarum
275
Cuncta replesse viros confusoque ordine matres,
Permixtos pecori agricolas: hos iungere plaustra,
Hos intendere vela, alios discumbere apertis
Porticibus, resono compleri cuncta tumultu,
Accensos variis lucere in partibus ignes.
280
Quae pater admirans, tacito dum singula visu
Percurrit circumque domos et limina lustrat
Nec superesse locum tecto videt, "ibimus" inquit,
"Quo deus et quo sancta vocant oracula patrum".
Est specus haud ingens parvae sub moenibus urbis,
285
Incertum manibus ne hominum genio ne potentis
Naturae formatus, ut haec spectacula terris
Praeberet tantosque diu servatus in usus
Hospitio coelum acciperet, cui plurima dorso
Incumbit rupes, pendentibus undique saxis
290
Aspera, et exesae cingunt latera ardua cautes,
Defunctis operum domus haud ingrata colonis.
Huc heros tandem, superata ambage viarum,
Sic monitus, ducente deo, cum coniuge sancta
Devenit multaque senex se nocte recepit.
295
Ac primum siccis ramalibus excitat ignem
Stramineoque toro comitem locat, aegra cubantis
Membra super vestem involvens; mox alligat ipsos
Permulcens iam non duros, iam sponte sequentes
Quadrupedes, ut forte aderat foenile saligna
300
Suffultum crate et palmarum vimine textum.
Nunc age castaliis quae nunquam audita sub antris
Musarum ve choris celebrata aut cognita Phoebo
Expediam: vos secretos per devia calleis,
Coelicolae, vos, si merui, monstrate recessus
305
Intactos. Ventum ad cunas et gaudia coeli
Mirandosque ortus et tecta sonantia sacro
Vagitu: stat ferre pedem, qua nulla priorum
Obvia sint oculis vatum vestigia nostris.
Tempus erat, quo nox tardis invecta quadrigis
310
Nondum stelliferi mediam pervenit Olympi
Ad metam et tacito scintillant sidera motu,
Cum silvaeque urbesque silent, cum fessa labore
Accipiunt placidos mortalia pectora somnos;
Non fera, non volucris, non picto corpore serpens
315
Dat sonitum, iamque in cineres consederat ignis
Vltimus et sera perfusus membra quiete
Scruposo senior caput acclinaverat antro:
Ecce autem nitor ex alto novus emicat omnemque
Exuperat veniens atrae caliginis umbram
320
Auditique chori superum et coelestia curvas
Agmina pulsantum citharas ac voce canentum.
Agnovit sonitum partusque instare propinquos
Haud dubiis virgo sensit laetissima signis.
Protinus erigitur stratis coeloque nitentes
325
Attollit venerans oculos ac talia fatur:
"Omnipotens genitor, magno qui sidera nutu
Aereosque regis tractus terrasque fretumque,
Ecquid adest tempus, quo se sine labe serenam
Efferat in lucem soboles tua? quo mihi tellus
330
Rideat et teneris depingat floribus arva?
En tibi maturos fructus, en reddimus ingens
Depositum: tu, nequa pio iactura pudori
Obrepat, summo defende et consule coelo.
Ergo ego te gremio reptantem et nota petentem
335
Hubera, care puer, molli studiosa fovebo
Amplexu; tu blanda tuae dabis oscula matri
Arridens colloque manum et puerilia nectes
Brachia et optatam capies per membra quietem".
Sic memorat fruiturque deo comitumque micanti
340
Agmine divinisque animum concentibus explet.
Atque olli interea, revoluto sidere, felix
Hora propinquabat. Quis me rapit? Accipe vatem,
Diva, tuum; rege, diva, tuum: feror arduus altas
In nubes, video totum descendere coelum
345
Spectandi excitum studio; da pandere factum
Mirum, indictum, insuetum, ingens: absistite, curae
Degeneres, dum sacra cano. Iam laeta laborum,
Iam non tacta metu saecli regina futuri
Stabat adhuc, nihil ipsa suo cum corde caducum,
350
Nil mortale putans: illam natusque paterque
Quique prius quam sol coelo, quam luna niteret,
Spiritus obscuras ibat super igneus undas,
Stant circum et magnis permulcent pectora curis.
Praeterea redeunt animo quaecunque verendus
355
Dixerat interpres, acti sine pondere menses
Servatusque pudor, clausa cum protinus alvo
(O noctem superis laetam et mortalibus aegris!),
Sicut erat foliis stipulaque innixa rigenti,
Divinum, spectante polo spectantibus astris,
360
Edit onus: qualis rorem cum vere tepenti
Per tacitum matutinus desudat Eous
Et passim teretes lucent per gramina guttae;
Terra madet, madet aspersa sub veste viator
Horridus et pluviae vim non sensisse cadentis
365
Admirans gelidas hudo pede proterit herbas.
Mira fides! puer aethereas iam lucis in auras
Prodierat foenoque latus male fultus agresti
Impulerat primis resonum vagitibus antrum.
Alma parens nullos intra praecordia motus
370
Aut incursantes devexi ponderis ictus
Senserat; haerebant immotis viscera claustris:
Haud aliter quam cum purum specularia solem
Admittunt; lux ipsa quidem pertransit et omnes
Irrumpens laxat tenebras et discutit umbras;
375
Illa manent inlaesa, haud ulli pervia vento,
Non hyemi, radiis sed tantum obnoxia Phoebi.
Tunc puerum tepido genitrix involvit amictu
Exceptumque sinu blandeque ad pectora pressum
Detulit in praesepe. Hic illum mitia anhelo
380
Ore fovent iumenta. O rerum occulta potestas!
Protinus agnoscens dominum procumbit humi bos
Cernuus, et mora nulla simul procumbit asellus
Submittens caput et trepidanti poplite adorat.
Fortunati ambo! non vos aut fabula Cretae
385
Polluet antiqui referens mendacia furti
Sidoniam mare per medium vexisse puellam,
Aut sua dum madidus celebrat portenta Cithaeron
Infames inter thyasos vinosaque sacra
Arguet obsequio senis insudasse profani;
390
Solis quippe deum vobis et pignora coeli
Nosse datum, solis cunabula tanta tueri.
Ergo dum refugo stabit circundata fluctu
Terra parens, dum praecipiti vertigine coelum
Volvetur, romana pius dum templa sacerdos
395
Rite colet, vestri semper referentur honores,
Semper vestra fides nostris celebrabitur aris.
Quis tibi tunc animus, quae sancto in corde voluptas,
O genitrix, cum muta tuis famulantia cunis
Ac circum de more sacros referentia ritus
400
Aspiceres domino genua inclinare potenti,
Et sua commotum trahere ad spectacula coelum?
Magne pater, quae tanta rudes prudentia sensus
Leniit? informi tantos quis pectore motus
Excivit calor et pecudum in praecordia venit,
405
Vt quem non reges, non accepere tot urbes,
Non populi, quibus una aras et sacra tueri
Cura fuit, iam bos torpens, iam segnis asellus
Authorem late possessoremque salutent?
Vocibus interea sensim puerilibus heros
410
Excitus somnum expulerat noctemque fugarat
Ex oculis, iamque infantem videt et videt ipsam
Maiorem aspectu maiori et lumine matrem
Fulgentem, nec quoquam oculos aut ora moventem
Sublimemque solo, superum cingente caterva
415
Aligera: qualis nostrum cum tendit in orbem
Purpureis rutilat pennis nitidissima phoenix,
Quam variae circum volucres comitantur euntem;
Illa volans solem nativo provocat auro
Fulva caput, caudam et roseis interlita punctis
420
Caeruleam; stupet ipsa cohors plausuque sonoro
Per sudum strepit innumeris exercitus alis.
Miratur lucem insolitam, miratur ovanteis
Coelicolum cantus senior; tum victus et amens
Attonitusque animi tantisque ardoribus impar
425
Corruit et geminas vultum demisit in ulnas,
Adfususque diu telluri immobilis haesit.
Hic illum superi iuxta videre iacentem,
Vidit dia parens, nec longum passa seniles
Obduci tenebris oculos dat surgere et aegrum
430
Substentare genu tremulisque insistere plantis
Divinosque pati vultus superique nitorem
Ignis et aethereas vibrantia lumina flammas.
Ille, ubi paulatim vires animumque resumpsit,
Nodoso incumbens baculo modulantia primum
435
Agmina reginamque deum de more salutat;
Mox ipsum accedens praesepe ulvaque palustri
Impositum spectans dominum terraeque marisque,
(O timor, o mentis pietas!) puerilia membra
Non ausus tractare manu, cunctatur. Ibi auram,
440
Insperatam auram divino efflantis ab ore
Ore trahens, subito correptus numinis haustu
Afflatusque deo, sic tandem voce quieta
Incipit et lacrimis oculos suffundit obortis:
"Sancte puer, non te phariis operosa columnis
445
Atria, non variata Phrygum velamina textu
Excepere (iaces nullo spectabilis auro),
Angustum sed vix stabulum, male commoda sedes
Et fragiles calami lectaeque paludibus herbae
Fortuitum dant ecce torum. Laqueata tyrannos
450
Tecta et regifico capiant aulaea paratu:
Te pater aeterno superum ditavit honore
Illustrans, tibi siderei domus aurea coeli
Plaudit inextinctosque parat natura triumphos.
Et tamen hanc sedem reges, haec undique magni
455
Antra petent populi, longe quos caerula Calpe
Litore ab occiduo nigrisque impellet ab Indis
Sol oriens, quos et Boreas et fervidus Auster
Diverso inter se certantes cardine mittent.
Tu pastor, tu dispersas revocare per agros
460
Missus oves late pectusque offerre periclis,
Prodigus ah nimium vitae, per tela, per hostes
Obscurum nemus irrumpens, rabida ora luporum
Compesces saturumque gregem sub tecta reduces.
O mihi certa fides superum, decus addite terris,
465
Nate deo, deus ipse, aeterno e lumine lumen:
Te te ego, te circum genitrix laetique ministri
Concinimus primique tuos celebramus honores
Longaque perpetuis indicimus orgia fastis".