Iacopo Sannazaro de partu Virginis 1, dedic.

Reference basis text: C. Fantazzi, A. Perosa, 1988

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


Clementi VII pontifici maximo Actius Syncerus

Magne parens custosque hominum, cui ius datur uni

      Claudere coelestes et reserare fores,

Occurrent siqua in nostris male firma libellis,

      Deleat errores aequa litura meos:

5

Imperiis, venerande, tuis submittimus illos,

      Nam sine te recta non licet ire via.

Ipse manu sacrisque potens Podalirius herbis

      Vlcera paeonia nostra levabis ope,

Quippe mihi toto nullus te praeter in orbe

10

      Triste salutifera leniet arte malum.

Rarus honos summo se praeside posse tueri,

      Rarior a summo praeside posse legi.