Iacopo Sannazaro de partu Virginis libri primi forma antiquior

Testo base di riferimento: C. Fantazzi, A. Perosa, 1988

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


Virginei partus magnoque aequaeva parenti

Progenies, superas coeli quae missa per auras

Antiquam sceleris labem mortalibus aegris

Eripuit clausique viam patefecit Olympi,

5

Sit mihi, coelicolae, primus labor, hoc mihi primum

Surgat opus: vos et causas aperite latentes

Et tanti seriem memorate ac pandite facti.

Nec minus, o Musae, vatum decus, hic ego vestros

Optarim fonteis quam si pendentia Cirrhae

10

Saxa vel ascraeas tentem novus advena rupes,

Quandoquidem genus e coelo deducitis et vos

Virginitas sanctaeque iuvat reverentia famae:

Vos igitur, seu cura poli seu virginis huius

Tangit honos, monstrate viam, qua nubila vincam,

15

Et mecum immensi portas recludite coeli;

Pierides, miranda quidem sed debita posco,

Nec vobis ignota: etenim vidistis et antrum

Pastorum et choreas plaususque hausistis ovantes,

Cum iam Parnaso procul atque Helicone relicto,

20

Ferret idumaeas animus decerpere palmas.

Tuque adeo, nova lux superum, tu gloria coeli,

Virgo, coronatis tibi si fumantia templis

Thura damus, si solennes tibi ponimus aras

Annua felicis colimus dum gaudia partus:

25

Tu vatem ignarumque viae insuetumque labori,

Diva, mone, et pavidis iam laeta adlabere coeptis.

Viderat aetherea superum regnator ab arce

Ingentes hominum vectari in Tartara praedas

Tisiphonemque imo conantem cuncta profundo

30

Vertere et immites stimulantem ad furta sorores,

Nec iam homini prodesse alto quod semina coelo

Duceret aut varios animum excoluisset ad usus:

Tantum odia et primae poterant contagia culpae!

Tum pectus pater ingenti succensus amore

35

Haec secum: "Heu sortem indignam! tantis ne parentum

Suppliciis seri expendent commissa nepotes,

Vt quos victuros semper superisque crearam

Iam similes, tristi patiar succumbere leto

Invisasque domos obscuraque regna subire?

40

Haud equidem, sed sidereas revocentur ad arces,

Vt decet, et manuum poscunt opera alta mearum,

Desertosque foros vacuique sedilia coeli

Actutum complere parent, legio unde nefandis

Acta odiis trepidas ruit exturbata per auras.

45

Nec mora, cum fuerit tantorum sola malorum

Foemina principium, reparet quoque foemina damnum".

Haec ait, et celerem candenti in veste ministrum

Qui castae divina ferat mandata puellae,

Alloquitur, facie insignem et fulgentibus alis:

50

"Accipe dicta memor vigilique haec pectore serva.

Est fines Phoenicum inter lateque fluentem

Iordanem regio antiquis notissima sacris:

Iudaeam appellant templisque arisque potentem.

Hic claris exorta atavis, regumque priorum

55

Antiquum genus et paribus licet aucta hymenaeis,

Pectoris intactum virgo mihi casta pudorem

Servat adhuc, canique annos venerata mariti

Exiguis degit thalamis et paupere tecto,

Digna polo regnare domoque habitare Tonantis.

60

Hanc mihi virginibus iam pridem ex omnibus unam

Delegi prudensque alta sub mente locavi,

Vt foret aeterni sobolem quae sola Tonantis

Conciperet ferretque pios non territa partus.

Ergo age, nubiferas cursum metire per auras,

65

Deveniensque locum, castae mea iussa puellae

Cuncta aperi et dulces effunde ex ore loquellas,

Quandoquidem mortale genus liventibus undis

Eripere est animus saevosque arcere labores".

Dixerat. Ille altum Zephyris per inane vocatis

70

Carpit iter, scindit nebulas atque aera tranat,

Ima petens pronusque leves vix commovet alas.

Qualis, ubi ex alto notis maeandria ripis

Prospexit vada seu placidi stagna ampla Caystri,

Praecipitem sese candenti corpore cycnus

75

Mittit agens, iamque implumis segnisque videtur

Ipse sibi, donec tandem potiatur amatis

Victor aquis: sic ille auras nubesque secabat.

Ast ubi palmiferae e coelo stetit altus Idumes,

Reginam haud humiles volventem pectore curas

80

Aspicit; atque illi veteres de more Sibyllae

In manibus, tum siqua aevis miranda futuris

Fatidici casto cecinerunt pectore vates.

Cernere erat securam animi laetamque videres

Authorem sperare suum: nanque affore tempus,

85

Quo sacer aethereis delapsus spiritus astris

Incorrupta piae compleret viscera matris,

Audierat. Pro quanta alti reverentia coeli

Virgineo in vultu est! Oculos deiecta modestos

Suspirat matremque dei venientis adorat,

90

Felicemque illam felici et sidere natam

Saepe vocat, nec dum ipsa suos iam sentit honores,

Cum subito ex alto iuvenis demissus Olympo

Purpureos retegit vultus, numenque professus

Incessuque habituque, ingentes explicat alas

95

Ac tectis late aethereum diffundit odorem.

Mox prior haec: "Salve, o nostris lux addita rebus,

Humanae egregium stirpis decus, optima virgo,

Longe una ante alias fortunatissima matres.

Te sibi stelliferos genitor qui temperat axes

100

Mansuram stabili fatorum lege sacravit

Perpetuamque tuo fixit sub pectore sedem".

Praeradians stupuit dictis conterrita virgo

Diriguitque artus totoque expalluit ore:

Non secus ac conchis siquando intenta legendis

105

Seu Micone parva scopulis seu forte Seriphi

Nuda pedem virgo, laetae nova gloria matris,

Advertit subitam velo remisque triremem

Adventare, timet, nec iam subducere vestem

Audet nec tuto ad socias se reddere cursu,

110

Sed trepidans silet obtutuque immobilis haeret;

Illa patrem et sperata viri connubia portans,

Vicinam laeto terram clamore salutat

Ac pelago innocuis circumnitet armamentis.

Tum rursus coeli cursor, cui prodiga fandi

115

Gratia divinique fluunt e pectore rivi

Ambrosiae quibus ille acres mulcere procellas

Possit et iratos pelago depellere ventos:

"Excute, diva, metus animo, paritura verendum

Coelitibus numen sperataque numina terris

120

Aeternamque datura venis per saecula pacem.

Haec ego siderea missus tibi nuntius arce,

Sublimis celeres vexit quem penna per auras,

Vaticinor, non insidias, non nectere fraudes

Edoctus: longe a nostris fraus exulat oris.

125

Nanque tui magnum magna incrementa per orbem

Ipsa olim partus, virgo, sobolisque futurae

Aspicies: vincet proavos proavitaque longo

Extendet iura imperio populisque vocatis

Ad solium late ingentes moderabitur urbes.

130

Hinc hominum paulatim animis pulcherrima surget

Relligio, monstrisque sub impacata repulsis

Tartara, perpetuae fumabunt ignibus arae".

Dixerat. Illa, animum praesenti numine firmans,

Substitit ac tales effudit pectore voces:

135

"Conceptus ne mihi narras partusque futuros,

Quae tactus exosa virum taedasque iugales

Institui castae iura intemerata iuventae

Aeternum servare, nec est quod crimine sacras

Naturae leges iurataque foedera rumpam?"

140

"Immo tuas (quod tu minime iam rere) per aures"

Excipit interpres "foecundam spiritus alvum

Influet implebitque potenti viscera partu,

Flammato veniens coelo atque micantibus astris.

At tu, virgineum mirata tumescere ventrem,

145

Haerebis pavitans; demum, formidine pulsa,

Gaudia servati capies inopina pudoris".

His dictis, regina oculos ad sidera tollens

Coelestumque domos superas atque aurea tecta,

Annuit et placido tandem sic ore locuta est:

150

"Quae tua magna fides, coeli facunde minister,

En adsum, accipioque libens mandata Tonantis!

En veneror: nosco crines, nosco ora manusque

Verbaque et aligerum coeli omnipotentis alumnum".

Tantum effata repente altis sub nubibus illum

155

Alternantem humeros videt atque immensa secantem

Ventorum spatia et iam versicolore per auras

Fulgentem penna pictasque anteire volucres

Conantem ac coeli rursus convexa petentem.

Quem demum tali aspectans sermone locuta est:

160

"Sancte puer, seu te felici sidera tractu

Expectant reducem, seu iam spatiosa moratur

Crystalli domus et vitrei plaga lucida regni,

Seu propiora petis supremo tecta Tonanti,

Qua patet immensum regio flammantis Olympi,

165

Teque amor e liquidis flagrans alit ignibus aura:

I, precor, i, nostrum testis defende pudorem".

Dixerat. Ecce nova micuerunt luce penates

Divinusque domum complevit fulgor; ibi illa

Expavit magis. At venter (mirabile dictu!

170

Non ignota cano) sine vi, sine labe pudoris,

Arcano intumuit verbo: vigor actus ab alto

Vivificans, vigor omnipotens, vigor omnia complens

Immiscet sese membris. Quo tacta repente

Viscera contremuere; silet natura pavetque

175

Attonitae similis confusaque turbine rerum

Insolito occultas conatur quaerere causas,

Sed longe vires alias maioraque sentit

Numina: succutitur tellus laevumque sereno

Intonuit coelo superum mundique repertor,

180

Adventum nati genitor testatus, ut omnes

Audirent late populi, quos maximus ambit

Oceanus Tethysque et raucisona Amphitrite.

Interea Manes descendit Fama sub imos

Pallentesque domos veris rumoribus implet:

185

Optatum adventare diem, quo tristia linquant

Tartara et evictis fugiant Acheronta tenebris,

Immanemque latratum et non laetabile murmur

Tergemini canis, adverso qui carceris antro

Excubat insomnis semper rictuque trifauci

190

Horrendum, stimulante fame, sub nocte profunda

Personat et morsu venienteis appetit umbras.

Quo subito heroes laetati animaeque piorum

Ad coelum erectas coeperunt tollere palmas;

Atque aliquis senior, nigris in vallibus Orci

195

Dum sedet albenti praecintus tempora vitta

Aut legit obtusos lethaeo in gramine flores,

Qua tacitae labuntur aquae mutaeque volucres

Ducunt per steriles aeterna silentia ramos,

Attonita subitos concepit mente furores

200

Vaticinamque animam et consueto numine plenus,

Intorquens oculos venientia fata resolvit:

"Nascere, magne puer, nostros exolvere luctus

Qui properas tantosque Erebi finire labores;

Magne puer, cui se tandem spolianda reservant

205

Haec loca, tot miseris hominum ditata rapinis,

Nascere, venturum si te mortalibus olim

Pectore veridico promisimus et tua primi

Non mentituris mandavimus orgia chartis.

En ridet pax alma tibi: simul ecce potentes

210

Adventant Asiae reges. Salvete, beati

Aethiopes, hominum sanctum genus, astra secuti

Scilicet huc vestris affertis munera regnis.

Accipe dona, puer, tuque o sanctissima mater,

Sume animos: iam te populique ducesque frequentant

215

Litore ab extremo et odoriferis Nabathaeis.

Sed quid ego, heu, plenos undanti sanguine rivos

Aspicio tristisque meas vagitus ad aures

Fertur? io, scelus est partus iugulare recentes!

Crudelis, quid agis? nihil hi meruere neque illum

220

Quem petis insano dabitur tibi perdere ferro.

Nunc nunc, o matres, scelerata abscedite terra,

Dum licet, inque sinu pueros abscondite vestros,

Nam ferus hostis adest; propera iam, regia virgo,

Inque paretonias transfer tua pignora terras:

225

Admonet hoc magnum genitor qui temperat orbem.

Verum ubi bissenos revolutis mensibus orbes

Bissenasque parens nati numerabis aristas,

Ingentes imo duces de pectore questus

Aureaque assiduis pulsabis sidera votis.

230

Nam puerum, quanvis per compita saepe vocatum,

Saepe expectatum consuetae ad gaudia mensae,

Perquires nequicquam amens, nec cara petentem

Oscula nec sera redeuntem nocte videbis.

Tresque illum totos moerenti pectore soles

235

Et totidem vigiles somni sine munere noctes

Omnia lustrantes, fletu omnia confundentes,

Flebitis indigno perculsi corda dolore

Tuque senexque tuus; quarto sed Lucifer ortu

Purpureos tremulo cum tollet ab aequore vultus,

240

Inventum dabit et quaerentibus offeret ultro.

O quas tunc lacrimas, o quae tunc oscula, mater,

Quos dabis amplexus, misto inter gaudia fletu,

Cum puerum ante aras patris et delubra sedentem

Mulcentemque senes dictis ac iura ferentem

245

Aspicies gavisa, ipso admirante senatu

Primitias aevi venturaeque indolis umbram!

Tu vero quid in arma ruis, scelerata iuventus?

Quid galeas ensesque virum et fulgentia cerno

Agmina scutatasque procul sub nocte cohortes

250

Obscura et crebris radiantes ignibus hastas?

Tot cuneis unum petitur caput? heu furor, heu mens

Caeca hominum semper sortisque ignara futurae!

Nanque oleas montemque sacrum circumque supraque

Cinxere et longa silvam obsedere corona.

255

Quo feror? Ecce trahunt manibus post terga revinctis

Insontem, modo quem trepidas tot signa per urbes

Edentem coelique palam praecepta docentem

Coelestum dixere patrem rerumque potentem

Artificemque hominum et stirpem omnipotentis Olympi.

260

Pro facinus! mortem ne etiam et crudele minantur

Supplicium? Saevos stringunt in vulnera fasces

Horrenteisque parant paliuro intexere dumos,

Tormenti genus, et capiti premere inde coronam

Vulnificam longisque addunt ludibria virgis.

265

Fallor, an ingentes video de stirpibus imis

Everti palmas, altas ad sidera palmas,

Infelix opus, unde alti regnator Olympi

Horrendum attonito spectaclum praebeat orbi,

Cum patri aethereo moriens liventia pandet

270

Brachia turpatosque atra de morte capillos

Oraque pallentesque genas frontemque cruore

Iam madidam et lato patefactum pectus hiatu?

Quod scelus eois ut primum cernet ab undis

Sol, indignantes retro convertere currus

275

Optabit frustraque suis luctatus habenis,

Quod poterit tandem auratos fuligine crines

Foedabit moestamque diu sine lumine frontem

Ostendet terris, ut qui iam ploret ademptum

Authorem regemque suum; quin ipsa repente

280

Fratris ab ore timens et tanto concita casu

Cynthia caeruleo vultus obnubet amictu

Avertetque oculos lacrimasque effundet inanes.

Parte alia ingentes tellus tremefacta tumultus

Pro gemitu dabit et ruptis excita sepulcris

285

Emittet simulacra. Quid, o, quid abire paratis,

Illustres animae? Non omnibus ossa reverti

Ad sua iam licet aut notos assumere vultus.

Tempus erit cum claustra Erebi postesque superbos

Evertet rex ille hominum et pavefacta recludet

290

Tartara: diffugient immisso lumine dirae

Eumenidum facies, iactis in terga colubris,

Quas atro vix in limo phlegethontia rupes

Accipiet trepidas et tristi condet in ulva;

Tum variae pestes et monstra horrentia Ditis

295

Ima petent; fugient briareia turba Cerastae

Semiferumque genus Centauri et Gorgones atrae

Scyllaeque Sphingesque ardentisque ora Chimaerae

Atque Hydrae atque canes et terribiles Harpyiae;

Ipse catenato moerens per Tartara collo

300

Ducetur Pluton, tristi quem murmure circum

Inferni fractis lugebunt cornibus amnes.

At nos, purpureis velati tempora vittis,

Signa triumphales circum victricia lauros

Tollemus laetoque ducem clamore sequemur.

305

Ille alto temone sedens levibusque quadrigis

Frena dabit volucresque reget placido ore iugales,

Non iam cornipedum ductos de semine equorum

Nec qui mortales capiant praesepibus escas.

Primus enim placido innitens trahit esseda collo

310

Armenti decus et pastorum gloria taurus,

Stellatus minio taurus, cui cornua fronti

Aurea et auratis pendent palearia setis,

Perque pedes bifidae radiant tamquam ungula gemmae;

Torva bovi facies, sed qua non pulcrior olim

315

Inter sidonias mugierit ulla iuvencas.

Et iuxta nemorum terror rexque ipse ferarum

Magnanimus leo, quem latos demissa per armos

Addecorat iuba, pectoribus generosa superbit

Maiestas, non iam ut caedes aut praelia saevus

320

Appetat (innocuis armatus dentibus ora

Grataque tranquillo ridet clementia vultu),

Sed coelo ut spatietur et alta ad sidera tendat.

Hos post insequitur totos pennata per artus

Alituum regina, sacrae cui vertice plumae

325

Assurgunt flavoque caput diademate fulget;

Ipsa ingens alis, ingentis fulminis instar,

Supra hominum tecta ac montes supraque volucres

Fertur et obstantes cursu petit obvia nubes.

Vltimus humana sociat cervice laborem

330

Alatus tergo iuvenis, cui flammea laevo

Ex humero chlamys eois incensa lapillis

Pendet: eam varii exornant longo ordine reges,

Antiquum genus et solymae primordia gentis,

Ostro intertexti; veros agnoscere vultus

335

Est illic, veros montes et flumina credas

Et vera extremo Babylon nitet aurea limbo.

Tali sidereas curru subvectus in auras,

Indutos referens spoliis pallentibus axes,

Perveniet, recto qua panditur orbita tractu

340

Lactea et ad sedes ducit candentis Olympi.

Illic auratae divum admirabimur urbes

Auratasque domos et eburnea templa viasque

Stelliferas vitreosque altis cum montibus amnes.

Atque ibi, seu magni celsum penetrale Tonantis

345

Sive alios habitare lares ac tecta minorum

Coelicolum dabitur, stellas numerare licebit

Surgentemque diem pariter pariterque cadentem

Sub pedibus spectare et magnos ducere soles

Longaque perpetuis inscribere nomina fastis".

350

Haec ubi dicta, patres plausu excepere frequentes

Fatidicum vatem sublatumque aggere ripae

Attollunt humeris laetumque per avia ducunt.

Intremuere Erebi sedes obscuraque Ditis

Atria; suspirans imo de corde Megaera

355

Dat gemitum et torvas spectat sine mente sorores;

Tum caudam exululans atra inter crura remissus

Cerberus et sontes latratu terruit umbras,

Commotisque niger Cocytus inhorruit undis

Et vaga sisyphiis haeserunt saxa lacertis.