1. ad Musas acceptum eis referre solis,
quod grandius nescio quid lusurus sit
Pimplaeus hic est collis? Hunc dulces habent
Passim Camoenae? Phoebus hunc lubens petit
Cum ponit arcum, cum lyram manu capit?
Huc me quis ergo duxit? Huc quo tramite
5
Pedem beatus intuli?
Vlline quicquam contigit felicius
Quam sub virente semper hac lauru, sub hac
Pinu, vel intra myrteum hoc ferri nemus?
Vel ad scatentis puriter lymphae caput
10
Huius sedere fessulum?
Quis o canoras ocyus mihi fides
Ferat? Quis hic me cepit ultro spiritus?
Avet latente mens furore percita
Sequensque gestit os manusque grandius
15
Nec usitatum ludere.
Duxistis haec in alta vos me culmina,
Musae, rigastis ora vos puris mihi
Vndis refectumque excitastis optimae:
Accepta vobis quae frequenter unicis
20
Referre par est omnia.