Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 2, 12

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


12. Pamphilo qua parte potest refert gratiam eorum,
quae audiverat de Triphone Chabrielo de se ab illo dici et scribi

Quondam revertens Brixia meus Tryphon,

Opinor anno superiore, rus petit

Et studii et oci gratia, cum vix novis

Vireret arbor vere primo frondibus.

5

Caso huc ego applicans, eum viso cupide

Et is vicissim fronte me laeta accipit.

Citroque et ultro collocuti plurima,

Vt mos amicis, cum diu secesserint,

Vterque tandem sic in unum venimus

10

Vt de eruditis verba haberemus, quibus

Fuisset interim ipse consuetudini,

Dum peregre honestis urbibus vagus foret.

Hic tum recensens quos ubique viserit,

Celebris eos quidem atque magni nominis,

15

Ac te reponens inter illos maxime:

"Heus" inquit "Aureli, quod uni Pamphilo

Debes magis, quam caeteris, scias volo,

Is nanque multa laude te dignum putat,

Nec ore tantum, quod frequenter factitat,

20

Sed dulcis etiam celebrat arte carminis,

Et te libellis inserens doctis canit."

Hic inquam ego: "Quae mitis haec benignitas,

Vt quem nec allocutus est unquam, neque

Vidit, colendum duxerit amici loco?"

25

Tibi reddens nuncioque gratiam

Demum ita ab eo discedo, ut optem proxime

Tuis potiri lucubrationibus.

Ac post peractos inde nonnullos dies,

Optatus ecce mi liber fertur tuus

30

Quem avida legendum protinus sumens manu,

Poema varium et eruditum, Pampile

Mi grande nostri seculi decus, statim

Quam multa de me scripserit stupens lego,

Agoque passim plurimas grates tibi.

35

Et quando par est me vicem rependere,

Non aequa virtus sit mihi prorsus licet,

Amoris erga te mei pignus modo

Misi trimetros hosce tibi, qui proderent

Fecisse semper ante me quam plurimi

40

Mentem refertam dotibus miris tuam,

At nunc et istam colere, teque prosequi

Amore quanto candidum vatem decet,

Quem sic benigna mens amice iunxerit.