4. redeunti Musae: carmen ex solis iambis
Quis hoc beatior dies, quis hoc iocis
Magis refertus omnibus?
Puella, quam sodalis huc meus mihi
Bononius reduxerat,
5
Pedes ad ecce constitit meos gemens
Precesque fundit uberes,
Vt ipsa semper, ac fuit diu, mihi
Adhaereat propinquius.
Fugae pepercimus, nec amplius graves
10
Pati serena quivimus
Notare lumina et faces eam, quibus
Nitore vincit aethera.
Restringor arctius simulque conferor
Pari libentius pede,
15
Vt illa prodit, ut sedetque, et omnia
Ait, facit decentius.
Amabere ergo semper et fovebere,
Venusta, post Lycen, mihi,
Superba prole, dulcis arte, filia
20
Clius Apollini sata.