8. ad Petrum Lipomanum
in obitu Clarae sororis
Amoena, Petre, quae vides vagus loca
Putato vana te videre somnia
Nec esse quippe, sed videri et undique
Per altum inane lubricumque prospici.
5
Aves canorae et arborum leves comae,
Et acre murmur insonansque frondium
Eas movente leniter favonio,
Canes per aequa fervidi, fugax lepus,
Puella flore vinciens novo caput,
10
Amore laetus ac vagans levi puer,
Et omne, quod videris hic alacriter
Videre, prorsus umbra sunt perennium
Inanis ac valentium esse perpete
In omne tempus. Ast opes, agri, domus,
15
Et ipsa vana sunt quoque haud habentia
Sui quid integrum suive quid potens,
Et usque firmum et usque consonum sibi.
Nihilque forma, robur ac decor valent
Honorque ferre quo diu queat fore
20
Ibique quicquid editum sub aethere
Vides: caduca cuncta sunt, fluentia
Et usque, praeter id, quod alma munere
Dedit deorum et expetenda gratia
Tibi mihique caeterisque quibus datum est
25
Valere mente: mens enim modo viget
Futura semper ac humi simul grave
Reliquit ipsa pondus, ad sacras poli
Statim perennis et levis volat domos,
Vbi fruuntur aurea pii vice
30
Vigoris omnis ac salutis intimae;
Vigor nec alter est, salus nec altera,
Bonum nec alterum, nec ulla caeteris
Beatitatis aut quietis actio
Inest, movente sed sub orbe fluctuant
35
Vbique cuncta. Firmior parum tamen
Is est hic unus, ima qui colens, supra
Caput tuetur idque promptus exerit,
Gravisque donec hic moratur, explicat
Levisque et altus alitis pennas modo
40
Caelumque mente, ceu solutus corpore,
Petit. Sed haec est vita perfecti nimis
Viri beata, qua frui pauci queunt
Quanque ille (si qua id sustinet dici) tuus
Colendus in primis sacerdos maxime
45
Affectat atque, sponte spretis omnibus
Quae mundus ultro viribus cunctis petit,
Vnam secutus, prorsus hanc complectitur;
Et nunc in altis montibus latens procul
A patria, amicis, atque caris omnibus
50
Vni unus haerens, qua potest, uni studet
Placere, cui se dedicavit unice,
Nunc urbe degens percitos sontes metu
Solatur, audit, excitat, terret, monet,
Hortatur atque promovet miris modis,
55
Viciis relictis, ad decens, ad fas, ad id
Quod iure miseris convenit mortalibus.
Mox expeditos ad pios cultus trahit
Ipsos volentes atque ad alta dirigit
Spectanda, quae mens sic honusta corporis
60
Torpore vix allucinando suspicit.
Haec ille. Sed nos, qui secundis sedibus
Debemur olim forsitan vel tertiis,
Parere sanctis legibus compellimur,
Servare mores, abstinere fraudibus,
65
Vacare cupiditate, inani gloria,
Iraque cunctis denique actionibus
Prodesse multis et nocere nemini,
Sese tueri, ne labemus, ne vagos
Variosque cursus incidamus noxios,
70
Quos nostra nobis semper huc infirmitas
Apportat aut quos ille nobis ingerit
Humanitatis persecutor impius.
Horum ipse conscius opifex rerum Deus
Multos acerba morte quondam substulit
75
Multosque rursus forsitan (quae est Illius
Immensa et infinita providentia)
Extinguet ante quam iuventa illuxerit
Illis serena, ne mala his contagio
Contaminati prorsus orbis ingruat
80
Labemque moris improbi secum trahant.
Lugent parentes inde cara pignora
Abrepta variis et dolendis casibus.
Suos amores coniuges viros, suas
Viri vicissim coniuges tenellulas
85
Fletuque lachrymisque ac piis ululatibus
Diesque noctesque expetunt, quaerunt, vocant
Frustra miselli. Tu sororem saepius
Adhuc requiris, ante quae diem cadens
Desideria sui reliquit plurima
90
Tibi, parenti, coniugi, cunctis suis,
Virtute, forma, moribus sanctissimis,
Quales decebant nobili exortam domo.
Sunt haec dolenda, sunt piis affectibus
Haec prosequenda, non enim duro sumus
95
Nec sentiente procreati robore,
Natura at extat insitus nobis dolor,
Dolere fas est omnium cunctis vicem
Carissimorum ac perpeti luctum diu,
Quoad doloris iusta vis resederit.
100
Est finis, ubi tete in sinum receperis
Ac cogitaris esse iam receptui
Tandem canendum, nostra ne si commodis
Eius feramus ante, videamur parum
Sentire quid nos deceat et sanctissimae
105
Exire iussos caritatis terminos.
Hanc vos videre, hanc alloqui, hac viva frui
Velletis omnes, coniugi prolem dare
Hanc caram, opibus uti suis, honoribus
Fungi paratis utriusque splendida
110
Virtute. Sunt humana quippe haec omnia
Et expetenda et omnium gratissima.
Sed est quod illa forte ad haec fari queat
Volvisse sese haec et cupisse consequi
Dum vita staret, donec in terris diu
115
Quaerendo quod non assequi quisquam potest,
Ipsa elaboraret; neque haec magni tamen
Nunc adeo facere vel probare, ut anxie
Terra marique, sedulo, domi foris
Vt fit, petantur omnibus periculis
120
Ac digna tanto sint honore denique,
Errore mentis quantus his vanae datur,
Quae si parentur, non minus molestiae
Profecto quam iucunditatis afferant,
Secumque multo sic melius actum putat
125
Quam si iuventam protulisset longius.
Vidisset, inquit, multa quae mortalibus
Acerba casus vel voluntas attulit
Maligna saepe vel potestas acrior,
Quam ferre possit aequa virtus ullius
130
Vnquam vicissim: sic labor laboribus
Connexus, alter alteri supervenit
Semper nec ulla concitis semel quies
Datur laborum vel malorum fluctibus.
Pluraque alia quoque, maxime vero omnium
135
Privata, publica, universa incommoda,
Iniqua patriae quae tulerunt tempora,
Sensisset. At nunc Coelitum vacans choris
Interque divas ambulans felicius
Quibus beata perfruatur gaudiis
140
Vix suspicari possumus, ne dicere
Id audemus his minutis versibus,
Hoc praeter unum, quod, venusto nomine
Iam Clara, nunc re sydus it clarum polo.