15. ad Ioannem Regium
Saepius, Regi, veneratus aequa
Mente coelestes precor, ut benignum
Hunc diu vobis dominum secundo
Sydere servent,
5
Mox ut illius meritis honores
Debitos spectent semel, et fideli
Lancis aequatae trutina laborum
Praemia librent.
Nam quis, ut nosti, melius tot annos
10
Res piae tantas fidei peregit,
Dum Patris Summi venetas ad oras
Nomine degit?
Mitto quot Romae varia negocii
Sorte distractus tulerit referre,
15
Sive quae quondam residens Hiberis
Vrbibus egit.
Et tamen cessant homines benigne
Quae satis nunquam valeant merenti
Reddere, ingratum genus atque iniqua
20
Mente ferendum.
Auguror sed iam prope tempus esse,
Si movet veris mihi Phoebus ora,
Quo morae hos tantae pudeat iuvetque
Damna rependi.
25
Nanque iam pastor sapiens propinquat
Qui, sacro longe removens ovili
Desides, large pecus omne pascet
Frugiferentum.