Giovanni Aurelio Augurelli carminum libri 2, 11

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


11. ad Cassandram Fidelem Venetam,
ut se ad hispaniarum reginam
libenter conferat adhortatio

Vna nimirum series, Fidelis,

Rebus est concors superis et imis,

Qua simul cunctus variat simulque

Convenit orbis.

5

Quae licet paucis soleat patere,

Hanc potest plene tamen intueri,

Quisquis attente propiora nobis

Pensitat aequus:

Saepe nonnullos adeo sub uno

10

Dispares tecto videas, ut illos

Inter immensi mediam putaris

Aequoris undam;

Alteros forsan simili propinquos

More, sed toto penitus remotos

15

Orbe, vis fati parilis volentes

Coget in unum.

Hincque tu nusquam Hesperiae potenti

Visa reginae cupide vocaris,

Summa nam virtus utriusque summo

20

Consonat astro;

Illa regalis specimen decoris,

Omnium quot sunt simul et fuere

Ac erunt unquam aetherei sub amplo

Culmine tecti;

25

Grata tu divis et amica Musis,

Virginum splendens decus eminentum

Perditum longo revocans ab aevo

Vna reducis.

Ergo quod felix tibi sors benigne

30

Regiis offert manibus verenter

Sume et in tanto superis habeto

Munere grates.

Nanque vix illhuc venies et almam

Senties terrae speciem beatae,

35

Mille cum laetum tacite subibunt

Gaudia pectus.

Nec tibi speres brevibus referri

Quae mihi in mentem veniunt notata,

Multa dum Franchus memoranda dulci

40

Ore recenset:

Qui semel Summi venerandus illhic

Patris orator, meliora quaeque

Mente scrutatus, memori referre

Singula gaudet.

45

Sed nihil felix reputes benigno

Et gravi regum magis et beatae

Stirpis aspectu referentis omni

Indole reges.

Quo tibi quondam dabit ut fruare

50

Nobilis virtus tua cum patebit

In dies maior, peragente certo

Ordine rerum.