Giovanni Aurelio Augurelli carminum libri 2, 7

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


7. pro Nicolao Franco ad Alphonsum
rerum hispaniarum scriptorem,
post captam de infidelibus urbem Granatam
ab invictissimis Hispaniae regibus

Est opus dignum pretio minora

Quaeque spernentem nihil haud superbum

Aggredi et magnas nisi res potenter

Sumere agendas;

5

Seque post offert merito secundis

Laudibus qui, iam benefacta puris

Imprimens scriptis, eadem perenni

Dedicat aevo.

Qualis, Alphonse, propriis inisti

10

Gentis Hispanae calamis honores

Nuper et regum merita decoros

Laude triumphos,

Vt viris urbem studiisque belli

Asperam et multis aliunde sumptis

15

Et suis sese decimo tuentem

Viribus anno

Regius tandem vigor atque virtus

Bellica et prudens superarit astus,

Iam quibus sanctae fidei rebellis

20

Quisque pavescit,

Vt tot ex una Hesperia potentum

Principum late populi volentes

Signa diversi sequerentur uno

Nomine regum;

25

Vtque Mendocae duo tum valentis

Roboris summis opibus frequentes

Iuverint, tum consiliis, subinde

Castra secuti;

Denique ut nobis aliquando nomen

30

Perditum tanto retulit trophaeo

Sacra maiestas docuitque victos

Vincere posse.

Heu pudet quantas tulimus referre

Iandiu clades miseri et quod ignis

35

Ille Turcarum opprobrium perenne

Dirus inussit,

Cum pias quondam violentus urbes

Abstulit cunctas Danais et ultra

Impius flammas Italas ad usque

40

Protulit oras,

Quem neque extinctum neque se moventem,

Perfidi sed iam vomitum furoris

Forte spectantem cohibebit unus

Victor Hiberus.

45

Nam simul sanctos superum favores

Hausit, ut gentis adeo feroci

Praeditas cultu domitare tanta

Quiverit arte,

Hunc quis ad cunctos dubitet furentum

50

Impetus ire oppositum mereri,

Summa cui rerum bene cedat omnis

Imperiumque?