Giovanni Aurelio Augurelli carminum libri 2, 4

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


4. ad Hermolaum Barbarum patritium Venetum:
in Dioscoridis traductionem

Est repens pedibus parvus humi leo,

Quod vernis animal flatibus et levi

Tantum vescitur aura,

Hermolae, coloribus

5

Contectum variis, nam penitus refert

Quoscunque attigerit proxime. At est quoque

Huic cognominis herba

Terrae versicolor suae,

Sive haec cyaneo, seu viridi fore

10

Illam, vel croceo tegmine iusserit.

Haec sed cuncta potentis

Naturae prope ludicra.

Quid tu, qui propriis viribus et gravi

Verborum serie grandia stirpium

15

Sic miracula promis

Gemmarumque valentium

Manes pene cavo demere Tartaro?

His quam perspicuo, nec tenui tamen,

Discrimen facis ore!

20

Illas ut bene frondibus

Et ramo et foliis et floribus explicas!

O foecunda animi copia! Quod tibi

Narratur, simulatque

Doctorum venit auribus

25

Perceptum, hoc adeo non simile est sibi,

Vt se sic oculis protinus indicat.

Talem Protea quondam

Passum vincla tenacia

Pastori species mille putaverim

30

Induxisse novas, horribilem feram

Ignemque fluviumque

Dilapsum in tenues aquas.