Alessandro Geraldini carmina, 1

Testo base di riferimento: O. Geraldinus de Catenaciis, 1631

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


1.

Insula nomen habet generosum matris amatae,

      Chara nimis merito quae mihi semper erit.

Marmoreum Latia tenet in regione sepulchrum

      Atque etiam patrio membra sepulta solo.

5

Nomen ad Antipodes retinet tamen illa perenne,

      Nobile quaque sibi cum foret omne decus.

Dotibus ingenii, sancto virtutis honore

      Aequabat veterum saecula prisca patrum.

Excoluit doctas animum celebranda per artes,

10

      Cum caperet primos alma puella dies.

Filius hoc posuit nunc terra marmor in ista,

      Commemorat matris cum bona magna suae,

Praesul Alexander submoti in sydere mundi

      Per refluum poscens templa beata mare.