Ludovico Pittorio carmina 15

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023


Lodovico Trotto

 

Quaere sub australi ripheo, quaere sub axe

      Ac ubi se Titan condit et unde levat.

Non aeque misero invenies Lodovice sub astro

      Natum hominem et nobis qui graviora ferat.

5

Vix me protulerat vitales mater in auras:

      Eripuit carum mors violenta patrem.

Maternas hausi lacrimas cum lacte fluentes

      In gremium aeterni semina certa mali.

Inde graves inter morbos et crebra meorum

10

      Funera vita mihi tota sinistra fuit.

Nulla tamen movere magis me damna: camenae

      Quam desiderio quod teneare meae.

Scilicet et fortuna novas excogitat artes

      Ima quibus valeam totus ad ossa quati.

15

Cur etenim nostrum cupias facit illa poema,

      Ni quia iam pridem carmina dedidici?

Imprudens nimium quicumque est ille deorum

      Qui nos tam sera iunxit amicitia.

Is mihi debuerat te conciliare priusquam

20

      Pierium nobis conticuisset ebur:

Malo tamen tam dura pati gravioraque ferre

      Quam tibi qui nullus me satiarit amor.

Non mihi si rutilis Hermus labatur arenis

      Currat et auratus per mea rura Tagus,

25

India vel conchas vel mittant vellera Seres:

      Ausim ego amicitiae praeposuisse tuae.

Maturis vincis teneros virtutibus annos

      Nec tibi par quisquam moribus esse potest.

Excessura modum iam nunc quoque maxima virtus

30

      Quin tua sit debes extimuisse nihil.

O praestans iuvenis, iam vinces pectore gazas

      Magnanimi Croesi divitiasque Midae.

Qualiter aethereas lituis rumpentibus auras

      Martia quadrupedans proelia gessit equus,

35

Sic potes audita vix laude quiescere et imo

      Stare loco prae te maxima quaeque ferens.

Di iuvenem servate diu tanta indole clarum:

      Quem foret in primo flore perire nefas

Quod nunc occulto vis fomite parturit ingens,

40

      Vt tandem pariat foemina virque rogant.

Fumabunt silvis altaria vestra sabaeis

      Et cadet ad sacros victima multa focos.

Laetare o Lodovice tuis virtutibus aequa

      Conspicio magnos secla parare deos.

45

Sed rogo seu vivus fuero seu mortuus ut me

      Corde tuo numquam deleat ulla dies.