Angelo Poliziano sylvae 1, praef.

Testo base di riferimento: I. Del Lungo, 1867

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


Praefatio

Stabat adhuc rudibus pagaseo in littore remis

      Quae ratis undosum prima cucurrit iter.

Dum tamen extremis haerent succinta ceruchis

      Lintea, dum nautas flamina nulla vocant,

5

Conveniunt Minyae gemini Chironis ad antrum,

      Qua fugit obliquo garrula lympha pede,

Quaque ingens platanus genialibus excubat umbris;

      Explicat hic faciles rustica mensa dapes.

Crescit fronde torus, vernant in flore capilli;

10

      Sed viret herculeis populus alba comis.

Dat puer aeacides nivea carchesia dextra,

      Sed suus Alcidae pocula miscet Hylas.

Finis erat dapibus: citharam pius excitat Orpheus,

      Et movet ad doctas verba canora manus.

15

Conticuere viri, tenuere silentia venti;

      Vosque retro cursum mox tenuistis, aquae:

Iam volucres fessis pendere sub aethera pinnis,

      Iamque truces videas ora tenere feras:

Decurrunt scopulis auritae ad carmina quercus,

20

      Nudaque peliacus culmina motat apex.

Et iam materno permulserat omnia cantu,

      Cum tacuit, querulam deposuitque fidem.

Occupat hanc audax, digitosque affringit Achilles,

      Indoctumque rudi personat ore puer.

25

Materiam quaeris? Laudabat carmina blandi

      Hospitis, et tantae murmura magna lyrae.

Riserunt Minyae: sed enim tibi dicitur, Orpheu,

      Haec pueri pietas grata fuisse nimis.

Me quoque nunc magni nomen celebrare Maronis

30

      (Si qua fides vero est) gaudet et ipse Maro.