Angelo Poliziano ex Moscho, 1

Testo base di riferimento: I. Del Lungo, 1867

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


1. amor fugitivus

Cum Venus intento natum clamore vocaret:

Si quisquam in triviis errantem vidit Amorem,

Hic fugitivus, ait, meus est. Pretium feret index

Basiolum Veneris: quod si ad me duxeris illum,

5

Non tantum dabo basiolum; plus, hospes, habebis.

Insignis puer est: en omnia percipe signa.

Non est candidulus, verum ignem imitatur: ocelli

Acres, flammeoli: mala mens, suavissima verba;

Quod loquitur, non sentit idem: vox mellea; sed cum

10

Ira inflammatur, tum mens est aspera: fallax,

Fraudator, mendax: ludit crudele puellus.

Crispulus est olli vertex, faciesque proterva,

Exiguaeque manus; procul autem spicula torquet,

Torquet in umbriferumque Acheronta et regna silentum.

15

Membra quidem nudus, mentem velatus: avisque

More quatit pinnas, et nunc hos nunc petit illos.

Saepe viri pressans praecordia, saepe puellae.

Arcum habet exiguum, sed et arcu imposta sagitta est;

Parva sagitta quidem, sed coelum fertur adusque:

20

Parva pharetra olli dependet et aurea tergo;

Sunt et amari intus calami, quibus ille protervus

Me quoque saepe ferit matrem; sunt omnia saeva,

Omnia, seque ipsum multo quoque saevius angit:

Parvula fax olli, solem tamen urit et ipsum.

25

Verbere si prendes, age, ne miserare puellum:

Si flentem aspicies, ne mox fallare caveto:

Sin arridebit, magis attrahe; basia si fors

Ferre volet, fuge tu: sunt noxia basia, in ipsis

Multa venena labris. Si fors ita dixerit: Heus tu,

30

Accipe, nempe tibi cuncta haec mea largior arma:

Ne continge, cave, fallacia munera Amoris;

Omnia quippe igni sunt infecta illius arma.