Niccolò Buonaiuti epistulae 25

Testo base di riferimento: F. Porro, 2023

Cura dell'edizione digitale: F. Porro, 2023


Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini missa ad socium Achatem incipit

 

Cum varias causas humano semine motas

Ac artes gestas populo sub cardine mundi

Vel seriem procerum plebis pondusque laboris

Excidiumque ducum regum et quandoque ruinas,

5

Armigeras acies et libertatis habenas,

Pontificum decus et laudando munere fultos

Cleros, privatas turbas vulgique labantis

Nec non hermicolas silvae statione locatos,

Multotiens mecum pausata mente recordor

10

Omnia quae recte vigilanti pectore nosco

Vana puto latis esse in regionibus orbis

Flagitiis simul et multo repleta labore

Cum maerore nimis mixto vexamine luctus,

Ni vivo servire Deo cum supplice sensu,

15

Cum puro studio rogitando in qualibet hora

Cum firmo voto superi mandata tueri.

Quod precor ut paulo cernas prudenter Achates

Quicquid ego refero talis pro pondere causae,

Si tibi vera loquor praestanti mente recondas

20

Ipsa diu, quoniam pandunt parere tonanti

Supplice cum sensu voto pariterque fideli,

Condemnat adeo multos cum pignore iusto

Qui caro superi prohibent servire favori

Vel stolide satagunt Sathanae praecepta patenter

25

Pro causa retinendi lati culmina regni

Sive cibos pingues vel opes aut dona Lyei,

Vel coram ducibus mendacis nomina famae.

Quod varias sortes hominum replicare peropto

Quod videas quanto residet discrimine pressus

30

Humanus sexus, simul et maerore coactus.

Et pridem calamo regum fastigia tangam

Qui pulchro solio constant dyadema ferendo

Vel procerum casus qui staurant iura sub aulis,

Quorum praesidium gaudent captare coloni

35

Narrando fore felices in sedibus ipsos,

Quod stolide semet furto maerore flagellant,

Quod neque cum tali possunt constare boatu.

Scilicet excelso qui sistunt culmine reges

Mancipiis sociati staurato ordine circum

40

Et variis servis etiam cum milite vasto

Degunt assidue tristi livore gravati,

Quod dubitant fieri crudelis vulnera caedis

Et simul occulte rigidum gustare venenum

Vel sibi patrari pulchra de sede ruinam,

45

Quod fratres odio fallaci et corde tuentur

Ac omnes qui sunt pro sanguinitate propinquos

Et caros homines horum dicione locatos

Et famulos vulgi turbas crebroque labantes.

Multotiens proprios genitos in caede recondunt,

50

Saepe suos rigida cogunt sub morte parentes

Aut gladio socias praebent et clade nepotes

Et carum semen quod enim descendit ab illis,

Quod rabide claudunt male sana mente dolorem.

Ceu pandit populo quondam Federicus habenas

55

Ducens imperii mira cum sorte Quiritum,

Qui genitum fecit nigranti carcere trudi,

Sed penitus vacuas ipsum mandavit ad umbras,

Turpiter evictus nimis ambitionis ab aestu

Ipse tamen cecidit nati dicione gravatus

60

Manfredis quando thalamo languore iacebat,

Qui ficto tribuit fratri cum tegmine virus

Pro causa fungendi vasto limine regni.

Poenorum ruit infando livore peremptus

Rex simul a stimulo concepto fraude creati.

65

Rex Horodes Parthorum pro solamine virgae

Comsumptus fuit a mordaci pectore nati

Qui postquam tenuit rutilantis pondera sedis.

At reus Herodes Iudeae frena movendo

Mactari proprios genitos cum mente feroci

70

Gessit, habens fixum trepidanti corde timorem

Quod vincti starent nimis ambitionis amore.

Rex Agamenon crudelis pro fraude sodalis

Cum rigida poena nigras descendit ad aedes

Nec fictas satis insidias uxoris iniquae

75

Novit et in bello crevit superare potentes

Hostes, captando famosae laudis honores.

Maffeus Mediolani alta statione iubendi

Degendo cecidit fratrum dicione peremptus.

Tunc alius princeps ducendo frena Ravennae

80

Turpiter a genitis constrictus carcere mansit.

Et Serxes fuit a duro mucrone clientis

Percussus quando Persarum iura premebat,

Ergo palam reges degunt maerore coacti.

Sic magni proceres quando parere fatigant

85

Ipsorum solio vel pulchrae sedis honori

Cum trepido sensu crebro praecordia ducunt,

Quod semper pavitant semet dicione gravari

Cum stimulo mortis vel saevo carcere claudi.

Sicut rex Ladylaus pandit qui sorte vigebat

90

Partanopem quando satrapas de partibus eius

Expulit et genitos caro de iure parentum.

Anglia respexit varios mactare barones,

Cum princeps eius cepit dyadema regendi,

Cum fuit extinctus quodam certamine moto

95

Rex iuvenis quando fieri praecepta ferebat.

Rex nimis Hyspanos proceres in caede ligavit

Ille palam fasces donec dicione tenebat,

Ergo diu sistunt satrapae maerore gravati.

Nec famuli regum sine luctu pectora salvant,

100

Quod nimis ambiguo praesertim corde vacillant,

Quicquid agant firmo numquam fervore recondunt,

Quod pavitant semper semet cum pondere caedis

Vexari semel a saevo livore potentis

Regis et a validis circum tironibus eius

105

Nec non invidiae stimulum patrare latenter

Noscunt adversum semet cum tegmine fraudis

Multorum qui stant virgae praestantis in aula.

Multotiens agitant nimium scelerata patenter

Vota velut princeps atroci pectore gliscit,

110

Quod tandem pereunt saeve pro crimine sortis

Et nisi continuo faciunt praecepta tiranni

Turpiter extemplo pulsi terrore gravantur,

Si proprium patrem gladio truncare putaret,

Si sacram seriem templi calcare citaret,

115

Si genitum vivi superi violare pararet,

Quod neque placato sensu constare valerent.

Ac validi cives qui libertatis in aede

Lora magistratus aliqua dicione gubernant

Cum sociis dando variis mandata colonis

120

In patria simul ac eius regione catervis

Defessi degunt violato corde labore,

Quod semper dubitant commoto turbine pelli

Semet in exilium tardato tempore vinctos

Aut genitos horum patrum de iure fugari

125

Sive domos et opes tandem telluris in alvo

Claudi sive foco moto terrore cremari

Vel potius capto gladio sua colla recidi

Vel natos horum diffuso sanguine laedi

Civibus adversis concepto crimine noxae

130

Nec possunt animo paulo constare quieto.

Ceu Themistodis assensus depulsus Athenis

Qui fuit infeste quondam pro turbine pandit

Quando Persarum constabat milite cinctus

Et potius voluit saevum captare venenum,

135

Quam validi regis stabilitum frangere pactum.

Alcibiades hoc dempta caligine monstrat,

Qui laribus dedit in bello Mavortis honorem

Sed tandem cecidit Persarum vinctus in ora,

Turpiter a cara patriae statione fugatus.

140

Et proprios novit dominans Florentia cives

Pro simili causa patrum de sede remotos,

Multotiens alios diffuso sanguine tangi.

Sicut Gregorius sensit sua colla recidi

Pro rigidis iussis adversae partis iniquae.

145

Ceu Benedictus in exilio cum tegmine virus

Cepit qui statuit prudenti pectore multa

Nec potuit semet caute salvare veneno.

Nec non migravit Corsus fusoque cruore,

Quando suos famulos circum glomerare citabat

150

Pro causa superandi acri discrimine Martis,

Adversos cives vulgi et dicione catervas.

Et Ian Dellabella fuit fervore remotus

De propriis laribus, quoniam terrore gravavit

Magnates homines, ymmo cum lege ligavit,

155

Ergo satis cives sistunt maerore subacti.

Armigeri comites trepido cum pectore degunt,

Saepe timent capto gladio sua viscera laedi,

Sive palam moto mordacis turbine plebis

Semet in oscuro praesertim carcere claudi.

160

Ceu Cyrhus pandit quando sub sanguine mersus

Pro sceptro Thamiris nigram migravit ad urnam.

Caesar ob insidias cecidit comsumptus ad Orcum,

Qui totiens pulchrum bellando cepit honorem.

Sed princeps Marius Romana sorte receptus

165

Saepe fuit Martis rigida laudatus in arte,

Post misere ruit a saeva dicione gravatus.

Octo Parmensis patriae qui lora tenebat

Cum rabido fremitu Lombardas strinxerat urbes

Multotiens circum multos mactavit agrestes

170

Et validos cives procerum et plerumque falanges,

Denique discessit quodam pugione foratus,

Sic eius stimulum constrinxit mentis ineptae.

Maximinus rigidae gavisus sanguine caedis

Multorum plures homines mandavit ad urnas,

175

Pugnando vicit motis legionibus hostes,

Imperii Romae constando culmine pulchro

Comsumptus cecidit nigrum vehementer ad Orcum,

Sic animum saevum violata morte piavit.

Nec possunt alii Martis qui vota sequntur

180

Cum placido studio degendi dona tueri,

Quod semper dubitant vincti sub principe belli

Semet truncari validis tironibus eius

Aut capto gladio laedi legionibus hostis

Aut spoliari se populo vulgoque rapaci,

185

Cum quicquam satagunt latae penetralibus urbis.

Privatus sexus turbatu pectore degit,

Multotiens adeo sistit languore coactus.

Si faciunt homines laribus cum viribus artes,

Assidue pavitant optatum perdere lucrum

190

Sive dolent quando merces non vendere possunt

Et plerumque nimis laudant cum fraudibus ipsas

Et sociis illas praebent velamine ficto,

Decipiunt etiam pro sanguinitate propinquos,

Quod sistunt odio pressi ferventer ab illis.

195

Si merces quadam recludunt puppis in alvo,

Continuo pavitant commoto turbine quodam

Ne subito mergat pelagus cum fluctibus ipsas

Sive palam constent rapido latrone reperte,

Qui spoliis vacuat varios in gurgite nautas.

200

Si mittunt illas aliae regionis ad urbes

Non sine turbato defessi corde morantur,

Assidue credunt ipsas praedone feroci

Carpi, raptari et rigido fervore tiranni

Vel magis armigeris crebro qui vivere raptu

205

Rimantur circum quaerendo pabula vitae.

Si manibus propriis gliscunt agitare laborem

Pro causa pondus capiendi frugis alendi

Turbari lucrum dubitant a voce virorum

Qui sibi dant precium quadam sub luce diei,

210

Qui sibi dant nummos et parve pabula mensae,

Quod neque cum sensu possunt constare benigno.

Si quoque pastorum seriem sub tramite servant

Lanigeras pecudes ducendo frequenter ad herbas

Sive boves tristi plerumque dolore morantur,

215

Ne breviter lupus accipiat cum dente rapaci

Saepe timent vel eas laedat cum frigore denso

Nix cito sive boves rapient cum viribus horum

Tyrones procerum aut stimuli latronis iniqui.

Si sunt agricolae numquam pausare valerent,

220

Quod dubitant segetes nimio fervore caloris

Deleri vel ab infesto vexamine nymbi

Seu lymphae liquido praesertim pondere mergi

Vel surto bello carpi legionibus hostis.

Si quoque magnates homines dant ocia carni

225

Vivendo solito fructu vel frugibus agri,

Saepe pavent ipsas et onus viridantis olivae

Sive boves et opes latos camposque parentum

Perdere vel subito mota formidine Martis

Luxurias nimium pulchras et omittere pallas,

230

Servorum turbam et fallacis nomina laudis.

Si quaerunt homines calide lasciva Dyones

Vota diu pavido devicti pectore sistunt,

Cum maerore nimis satagunt patrare nefandum

Flagitium semper defesso corde laborant,

235

Credunt quod praesto mulier sua vota recuset

Vel clam decipiant socii cum fraudibus ipsos.

Si pingues epulas optant et dona Lyei

Sive cibos varios capiendo pabula mensae

Non sine damnanda sistunt dicione gravati,

240

Quod servi resident stimulo mordacis inepto

Ventris, saepe necis patiuntur pondera tristis.

Non quoque pontifices magni qui lora gubernant

Ecclesiae sanctae veneranda sede Quiritum

Depulso luctu cordis sua tempora salvant,

245

Quod nimium pavitant sacro de culmine pelli

Semet pro viciis fallaci mente locatis

Quando clerorum noscunt sociare catervas

Inter concilium stabilitum cum ordine digno.

Sicut Gregorius mira de sede remotus

250

Mansit Pisarum quando penetralibus acta

Constituit sinodus normae sua iussa patenter.

Sicut concilium quod enim constantia clausit

Ecclesiae sanctae veneranda parte Iohannem

Derenuit constare pia cum lege iubendi,

255

Denique qui mansit nigranti carcere captus.

Pastores adeo dubitant dicione tiranni

Semet recludi staurato pondere caedis,

Quod cives nimis ipsorum praecordia laedant,

Aut sibi largiri virus caligine fraudis.

260

Sicut quando Perusina statione manebat

Deceptus Benedictus enim velamine ficto

Defunctus ruit accipiendo corde venenum.

Sed rabidi cives oculos linguamque Leonis

Pontificis summi gladio laesere prophano,

265

Qui tandem laesi digna dicione fuerunt

A Karolo magno Francorum milite cincto,

Qui cepit sceptrum Latii et dyadema regendi

Coetus Ausoniae, procerum et cum iure falanges

Reddidit et papae venerande culmina mitrae.

270

Ceu Crescentius infesto livore citatus

Pastorem summum sacra de sede fugavit

Pontificem falsum sub eadem parte locavit,

Octonis fuit extinctus legione feroci,

Pro viciis eius tandem migravit ad urnam.

275

Ceu magni cives male sano pectore laesi

In cathedra Petri clerum posuere protervum,

Cum stimulo fastus tollendo deinde Leonem

Pastorem verum nullo pro crimine mentis,

Sansoni ducis et solio cecidere coacti.

280

Nec non et refero sicut dicione potentis

Octonis fuit expulsus de sede Iohannes,

Qui pulchram seriem violabat corde prophano.

Martinus pastor mansit mucrone foratus

Pro rabido iusso regis qui lora movebat

285

Constantinopolim populo dicione nocebat.

Vigilius praesul doluit de sede fugatus,

Vixit in exilio missus terrore protervae

Reginae stantis pulchra Bizantis in aula,

Quod patet ut numquam possunt gaudere quieto

290

Cum sensu quando mundi sub cardine degunt.

Nec cardinales dempta formidine vivunt,

Quod nimium pavitant trepidanti corde gravati,

Multotiens quidam sunt ambitione coacti,

Quod stolide contra summi pastoris habenam

295

Saepe putant fieri, lites agitare fatigant

Insidiis variis, adeo cum fraudibus horum

Scandala committunt patrando scisma prophanum,

Sed quandoque ruunt digna dicione subacti

Sive palam sistunt misera statione ligati

300

Vel resident iuste spoliati nomine sancto.

Qualiter Vrbanus mandavit gurgite mergi,

Pro viciis illos ficta qui fraude latenter

Ipsum tentabant nigranti carcere claudi.

Ceu Bonifatius a venerando culmine templi,

305

Disposuit genitos pulchra de prole columpnae

Praelatos causa rigido fervore nocendi

Principibus magnis horum de germine cretis.

Longa foret series cunctos si pandere vellem,

Qui simili stimulo pulsi de sede fuerunt,

310

Quod puto pastores alios replicare parumper

Qui degunt sparsi variis regionibus orbis,

Qui populis debent normam recitare tonantis.

Quod dubitant sese celsa de parte fugari,

Pontificis magni digno pro iure gravati

315

Sive ducis patriae saevo fervore coacti,

Qui manet armigerum cinctus legionibus aulae,

Quod praebent illis rutilantis pondera gazae,

Dant fruges et oves miscendo pocula Bacci.

Presbiteri mites etiam formidine tacti

320

Cum tremulo sensu crebro sua corda gubernant,

Assidue pavitant semet de limine templi

Depelli populo potius pastoris ab ira,

Quod sibi thesauros mesto cum pectore donant

Pro causa parvi retinendi pignus asili.

325

Sic etiam monaci simili languore subacti

Constant et fratres in religione ligati

Sive loco vilis sortis fortassis adherent

Vel teneant altam seriem cum lege ministri.

Si ducunt primam laudando cum ordine partem

330

Reprendi se respiciunt ferventer ab illis

Qui cupiunt horum dignum captare tenorem,

Quod generant odium victi livore prophano.

Si vilem partem fratrum statione reservant

Semper amant contra cleros patrare priores,

335

Detractant ipsos, adeo sua crimina pandunt,

Narrant flagitium ficto cum tegmine fraudis,

Et semet rabido languendo pectore mordent.

Qualiter hermicolas paulo replicare peropto

Consistunt cordis nimio maerore subacti,

340

Nec non invidiae stimulum crebroque recludunt

Cum socios horum laudari nomine noscunt

Aut sibi donari carae virtutis honorem,

Sive dapes vel opes et amenae vestis amictum,

Quod quandoque reo devicti pondere sensus

345

Cum gladiis ipsos depellunt mortis ad antrum.

Sic quoque doctores quaerentes dona sophyae

Saepe timent animo mesto pariterque vacillant

Et nimis insidias agitant fraudesque nefandas,

Ac haeresis normas faciunt et scandala vulgus

350

Et proceres maculant nimium regesque potentes,

Saepe ruunt misere mordaci morte gravati

Pro viciis horum fallaci pectore gestis

Vel potius quando iusta cum voce reprendunt

Magnates homines diros et saepe tirannos.

355

Vt cecidit Socrates infesto pondere caedis

Compunctus quando latis clementer Athenis

Infandos cives puro mordebat amore,

Pro culpis horum vitiato corde reclusis.

Et Senacae sensus diffuso sanguine cessit

360

Absque mora quando terrae migravit ad antrum

Qui mores docuit praestanti parte Quiritum,

Qui fuit extinctus rigida pro voce Neronis.

Lucanus simili periit sub lege coactus

Principis eiusdem, pridem certamina fortis

365

Caesaris ostendit, quantum Mavortis in arte

Infestus furor aptavit regione Latina.

Denique cognovit Tulius sua colla recidi,

Turpiter a gladio quando depulsus ab urbe

Stabat in externa praesertim parte locatus,

370

Qui tribuit Romae laudandae nomina famae

Cum calamo scribens adeo cum moribus artis,

Doctrinam pulcrham statuit dictamina fando

Defendit patriam ducendo frena senatus

Et simul insidias prudenti pectore laesit,

375

Postquam comsumptus cecidit Phlegetontis ad alvum

A Manibus cuius pridem sub iudice vitam

Salvavit motis tersis cum vocibus eius.

Ergo puto recte meditando cuncta sub axem

Vana forent nimium, nisi magni vota tonantis

380

Conservare pio praesertim corde locata,

Suppliciter sibi cum sensu servire fideli.

Cur totiens proceres diro discrimine quaerunt

Pugnando circum lati fastigia regni,

Cum gladio stragem populo praebere fatigant,

385

Et spoliant cives auro cum turbine Martis

Agrestes violant raptando pondera frugis

Et varios servos claudunt telluris in antro,

Quod misere degunt animi livore gravati

Cur neque caelesti solio parere laborant,

390

Quod sibi praebebit tranquillae munera pacis.

Cur quoque pontifices clerorum culmine serpti

Non potius quaerunt Domino servire perenni

Iussa Dei patrando palam cum supplice sensu

Qui sibi donabit sincerae pignora vitae,

395

Quam Sathanae pravo stimulo livore favere,

Post misere nigra baratri statione morari.

Cur quoque privatus Phebi sub cardine sexus

Non citius gliscit regis mandata superni

Solicite fieri devoto pectore secum,

400

Quod capiet mirum stellanti munus in aula

Quam servire semel vicio Plutonis iniqui

Quod tandem stabit gremio reclusus abissi.

Et quare monaci alma religione locati

Nec non et fratres simili sermone vocati

405

Non magis affectant caelestis dona coronae

Salvando vivi superi mandata per orbem,

Quam Sathanae voto pravum praebere vigorem,

Quod misere stabunt rigidi penetralibus Orci.

Si bene nobiscum vigilanti mente putamus

410

Omnia vana poli celso sub cardine sistunt,

Omne nephas homines satagunt cum corde prophano,

Pro causa lati capiendi pondera regni,

Ni quando iuste quaerunt parere tonanti,

Servari sua solicite mandata fideli

415

Cum studio cordis pariter fervore flagranti,

Tunc animo possunt digne pausare quieto,

Non aliter quandam requiem captare valerent

Ergo Dei iussum puro servamus amore

Si cupimus fungi laudando munere pacis.