Angelo Poliziano epigrammata, 44

Reference basis text: I. Del Lungo, 1867

Editing of the digital edition: Federica Giacomin


44. in eumdem

Quod vestes oleo geris perunctas,

Mucco et pulvere sordidas, Mabili;

Quod lardum madido fluit capillo,

Pleno furfuribusque vermibusque

5

Et cadaveribus pedunculorum;

Quod fuligine squallet atra barba,

Quam rodunt tineae pulexque saltans;

Quod muccosa tibi seges pilorum

Extat maribus usque pulyposis,

10

Qua septem lepores queant latere;

Quod gingivaque buxeique dentes

Sordent ploxonio, ac putente in ala

Educas olidae marem capellae;

Quodque unguis sanie rubet cruenta,

15

Saepe ut lucifugam putem esse blactam,

Coenae relliquiasque pridianae

Incrementa manus habent voracis;

His te ex omnibus esse quis poetam,

Vatem, fatidicum neget, Mabili?

20

Tales Caecilios fuisse credo,

Plautos, Pacuviosque, Naeviosque,

Aut si quis Curium boves sequentem

Traxit versibus ulmeum in theatrum.

Coeli numina quod negas deumque,

25

Lucreti fuit hoc et Euripidis.

Paedicas; fuit hoc Maronianum,

Paedicavit Anacreon Bathyllum.

Insanis; Colophonius poeta es.

Iam iam phthiriasi scaturiente

30

Semesus cadis et foraminatis

Membris; hoc Pherecide habes tragoedi.

De cunctis male dicis; hoc poeta es.

Es mendax, levis, insolens, ineptus,

Insulsus, petulans; et his poeta es.

35

Quid multis moror? Es poeta totus;

Possum hoc indiciis probare centum.

Quo vulgus negat esse te poetam,

Id quiddam est minimum neque adnotandum,

Quod vexas miseras subinde chartas

40

Plenis versibus inficetiarum.