17. in eumdem
Ante erat informis, Laurens, tua patria truncus,
Nunc habet ecce suum, te tribuente, caput.
Namque tuis nimia est frenata licentia nuper
Legibus: hoc patriae quis neget esse caput?
5
Caeca fuit quondam tua dicta Fluentia: sed nunc
Cuncta, oculos ille te tribuente, videt;
Ocia namque piis statuisti dulcia musis,
Quas patriae veros dixeris esse oculos.
Consilium dic esse aures, quo consulis illi.
10
Quod fugit insidias te duce, nare valet.
Cum dederit largas illi tua dextera fruges,
Os habet: hoc totum patria corpus alit.
Impensis ductuque tuo Volaterra repulsas
Accepit leges: haec sua dextra fuit.
15
Pene puer laevamque manum clypeumque dedisti,
Cum tuta a misera seditione fuit.
Praemia certa manent iustos, rata poena nocentes:
Hisce urbem pedibus comprobat ire Solon.
Praeterea auratos posito squallore capillos
20
Compsit, et aurata candida veste nitet:
Hoc decus educti templorum ad sidera sumptus,
Hoc Medicae praestant ardua tecta domus.
Sic patriam gignis, Laurens, educis et ornas,
Patria sic vero te vocat ore patrem.