Nicodemo Folengo epigrammaton liber, 102

Reference basis text: C. Cordié, A. Perosa, 1990

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


102. ad Paulum Rambaldonem

Victorinus erat iunctus mihi sanguine, Paule;

      Tu minus, et genuit vos tamen una domus.

Est ne, quod agnatum dedigner dicere te? Non.

      Semovere genus saecla ne longa? Minus.

5

Cur ergo? Solum Lucina Munda favente

      Henselmina dedit diripuitque genus.

Rambaldona domus clara est, sed clarior illo

      Facta: sit ille mihi gloria sola volo.