23. ad divum Laurentium Medicem
Te mea, Laurenti, trepidat, tremit atque perhorret,
Quod nimis affari vulsa papyrus inest:
Fronte animum placida pavitanti redde, poetas
Qui nitido pavidos semper amore foves.
5
Non haec pulverea cecini, quae sic fugit aurum,
Metra cicatriferi classe legenda senis,
Ne ve tibi ut sacra palmarum luce legantur,
Aut crucis in dominum cum gemiturus adis:
Haec mage Saturni festis Bacchique diebus
10
Conveniunt, ludos cumque Priapus habet.