5. ad librum
Forsan, ut indocti petiture palatia civis,
Cura tibi ornatus non, liber, ulla fuit.
Falleris: haud censor quisquam praestantior et qui
Laurigeris melius serta referre sciat;
5
Quin si forte leget, crebro Laurentius aurem
Vellet, ut esse tibi crimina mille scias.
Tu tamen haud fugies, sed "me claementia" dicas
"Audacem Medices fecit amorque domus."