12. queritur in deos quod in frondem oleae
mutari non possit qua Serena plurimum
delectabatur cum illa esset irata
Dii procul immemores penitusque cremantibus aris
Difficiles, cur me nil mea thura iuvant?
Cur varia misero specie quandoque resumi
Non datur et Driopes fallere sorte viros?
5
Cur ego pallenti circundare pectus oliva
Iam nequeo, ut tecum, lactea gemma, forem?
Frondibus his tua sunt compta atria, frondibus ornas
His lectum, muros, scrinia, pensa, fores;
His cingis palmas, his stringis, vita, lacertos
10
Inque sinu gaudes serta pudica geri.
Ah quotiens digito cinctus, nunc ubera, nunc os,
Nunc premerem quae non multa referre licet,
Pectore nunc niveo teneros delapsus in artus
Errarem, sed nec semper oliva forem!
15
Gaudeat Alcidae quod tempora populus ornat
Exultetque dei cornibus uva sui,
Coelicolum iubilet regi gratissima quercus,
Sit Paphiae myrthus fronte superba deae,
Casta sagittifero tumeat Peneis amore,
20
Turrigeros laudet pinus amata focos:
Te magis umbra iuvat Tritonia, te fovet inter
Gaudia victorum frons numerata ducum.
Vive, precor, felix, palmes clarissime, nec te
Concutiant summo fulmina missa Iove:
25
Non tibi Threicius Boreas, non grandinis ictus
Vim ferat aut rigidi rustica dextra senis;
Non te Mulciberi scaevissima ledat abacti
Flamma, nec hostili lancea torta manu;
Non pecus horrenti morsu, non falce puella,
30
In te non tenera scaeviat ungue puer.
Cresce diu longumque polos intacte per aevum
Iunge puellarum mox celebrande choris,
Iunge celer: te Faunus amat, tibi nympha calores
Arcet et assiduum sistit Anubis iter.
35
In te dona ferent, in te pia vota nepotes,
Teque colet caeso victor ab hoste furens;
Te rude donabit miles, tibi navita iunget,
Improba cum Scyllae fugerit ora, focos.
Vive, precor, miserumque tuo devolve poetam
40
Cortice, ut optato stringar ab ore semel.
Heu heu, cur superos coeptis accire nefandis
Vrgeor et foliis credere membra lubet?
Cur magis haec teneris subeunt amplexibus et me
Impia crudeli temnis amore diu?
45
Quid iuvat assidue tumida consurgere fibra
Invidaque aerumnis corda iuvare meis?
Quid miserum, quaeso, laceras? quid perdis inanes,
Lux, totiens noctes? quid mihi dura manes?
Dii facerent humili visu crudelior esses
50
Mitibus aut saltem mens foret aequa genis:
Certe ego non placidi fallar sub imagine vultus,
Nec mens ardentes ludat iniqua faces.
Me miserum, quid amica fugis consortia, quid ve
Absenti mavis sola iacere viro?
55
Mancipii miserere tui quod diripis: in te
Fixit Acidalius pectora lapsa puer;
Tu bona, tu requies, mea tu solacia, tu pax:
In te poena omnis gaudiaque ipsa iacent;
Tu cordis regina mei, tu sola voluptas:
60
Lusus ibi et cantus deliciaeque sedent.
Te vigil evolvo, somnis tibi brachia tendo
Inque tuis errat laudibus usque fidis.
Flecte feros animos et tu quoque disce potentis,
Qui miserum vinxit, iussa subire dei;
65
Excute duriciem, gelidam iam suscipe servum,
Excute: cur falso ludis ab ore preces?
Cur nivea tractare manu iuvat undique pacis
Signa, nec, heu, mores suscipis inde novos?
Pellibus accinctus flavis Tirynthius omni
70
Ceu ferus emicuit victor in orbe leo;
Tectus apro Oenides violentior irruit et vi
Iuvit Achilleos cassis equina pedes.
Ah, precor, aethereos vultus miserare, nec haerba
Coelicolum miti ledere castra velis;
75
Non haec bella iubent insignia: parce furori,
Parce, precor, nec te victus in arma vocet.
His pius Ausonia rex sede quievit opesque
Tutior Arcadica sumpsit ab urbe novas;
His omnis semper posuit discordia nubes
80
Inque ruit iuncta protinus ora manu.
Tu fac idem placidaeque fero cole pectore mores
Arboris aut mites pone superba comas.