11. in cupidinem veniam in se et vindictam
in Serenam somno advenienti captam exposcens
Iusserat hesterna me luce Serena, maritus
Ni venit, hac una nocte subire thorum.
Laetus eo tenebrisque solo data protinus ortis
Signa cano, nec adhuc limina clausa patent.
5
Quid faciam? Discedo miser cuculumque cubili
Insedisse reor, nec tamen ille fuit.
Parce tyroneo, puer o venerande, timori,
Parce quod, heu, fugi protinus inde rudis!
Nemo repente valet cautissimus esse: creavit
10
Sors praeceptores, discat ut artis inops.
Nundum ego pervigiles ad flavae limina noctes
Dum Phoebus didici ducere surgat herae,
Nundum ferre Iovem nocturnaque nubila, nundum
Lachryma scit clatros frangere longa truces:
15
Non me Pegasides, mea cura, sopore puellas
Imponi suetas perdocuere gravi.
Stultus ego nimiumque miser, mihi protinus omnis
Cessuros aditus rebar iterque thori;
Iam ferus exciderat Nasonis portitor et quae
20
Multa puellatum detinuere moras.
Heu heu belligeri cur non mihi ius fuit, a quo
Virgo duos somno capta repente tulit?
Cur minime licuit virga reserare potenti
Hostia qua Chione lumina victa dedit?
25
Certe ego non duri timuissem coniugis ora,
Ianua nec votis sisteret arcta meis:
Protinus at thalamis ruerem secretus, et ante
Libarem teneris oscula parva labris,
Ante sinus leves tumidumque licentius inguen
30
Rimarerque omni corpora nuda pilo;
Tandem, ubi frigidulo cecidisset acumine linguae
Excussa, hic somnos conquerar atque moras.
Quid tamen haec? veniam delictis posco Serenae:
Illa, puer, nervis, illa petenda tuis!
35
Caedite fallentem, superi, sic ius cupit, illam,
Caedite Celiaco numina culta iugo:
Illa soporifero devicta liquore quievit,
Nec querulum trepidi sensit amantis iter,
Illa moras omnes vetuit, nec signa roganti
40
Praebuit absentis clausa fenestra viri.
Improba cur somno deiecit lumina? cur ve
Ante minus statuit pignora iussa fores?
Cur tenues nunquam solitosque excussa sussuros
Audiit et motae murmura nota serae?
45
Pronus ego dominaeque timens fera limina praeceps
Deserui, ne mors perderet una duos,
Atque aliquis forsan stringebat pectora, dum me
Ridet et heu nimium specto salutis opus;
Forsan ibi risus fuerant stupidusque verebar
50
Siqua inspexisset nuncia lingua mali:
Me rea sustulerat miserantem coniugis ira
Inque mea forsan parte iacebat amans.
Increpat haec etiam timidoque minatur amoris
Dissidium, nec me limen adisse putat;
55
Quin mea diverso iunxisse suavia lecto
Asserit et tenera verberat ora manu.
Singula quid referam? victus parere nocenti
Cogor et iratam pronus adire prece.
Parce, puer, verbis aures adhibere nefandis:
60
Omne in me precium malo Cupido ruat!