Niccolò Buonaiuti epistulae 22

Testo base di riferimento: F. Porro, 2023

Cura dell'edizione digitale: F. Porro, 2023


Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini missa ad Averandum de Medicis incipit

 

Cum vigilans meditor patriae fastigia virgae

Sive magistratus pondus vel dona regendi,

Non paulo mecum dubitanti pectore miror

Quod totiens homines tanto sudore laborant

5

Pro causa ipsius capiendi culmine fasces,

Quod ruit extemplo series turgentis honoris

Et convertitur in luctum formidine fultum,

O clemens Averarde, meo sermone referri,

Quicquid ego teneo meditanti corde reclusum,

10

Pro tali studio dempto velamine cogis.

Tu quoque de Medicis veneranda stirpe creatus

Quae fuit a tanto crebro fervore gravata

Hoc repetens satis absque dolo spectare valebis,

Si recte loquar ambiguo dictamine pulso,

15

Denique prudenti cum animo sine pondere litis

Lora magistratus digne captare parabis

Damnando vicium praesto cum corde modesto,

Ne sicut varii tali pro crimine cives

Saepe ruerunt tu maneas maerore coactus

20

Desertis laribus patrum et statione relicta

Vel nimium fuso doleas de ventre cruore.

Qualiter est istud plenum dulcedine munus

Sive dolore diu fultum replicare parabo.

Sicut et illud mordaci discrimine quaerunt

25

Multotiens multi sociorum sanguine laeso

Nec non insidiis adeo cum fraudibus horum.

Qualiter ille pio qui cum fervore ministrat

Ipsum vel iusto pariter cum pectore salvat

Exercet votum Domini stellantis Olimpi.

30

Ceu prave satagit contra praecepta tonantis

Siquis homo fallaci illud caligine gestat.

Vir probus et iustus digna ratione gubernat

Frena magistratus capta probitatis habena

Et dat cuique suam sincero pondere sortem,

35

Crimen avaritiae devoto corde recusat,

Ne sua cum pravo stimulo praecordia laedat,

Ambitionis onus prudenti mente refutat,

Ne sua cum fremitu fortassis vota coartet.

Civibus et vulgo reddit sine lite labanti

40

Verum iudicium depulso tegmine ficto

Et diros socios propria dicione coercet,

Ne faciant aliis noxam cum pectore forti,

Praesidium patriae mordacis tempore sortis

Dat sibi thesaurum famis et sub pondere diro,

45

Adversos eius fugitat cum viribus hostes

Et viduas auget parvos et in aede colonos

Et placet aeterno Domino qui sidera vertit,

Et satis adquirit venerandae nomina laudis.

Porro due species viciorum turbine laedunt

50

Lora magistratus caram seriemque iubendi,

Nam fallax stimulus nimis ambitionis amoris,

Fixus avaritiae polluto et pectore sensus,

Quae generant pravas soboles in corde prophano,

Scilicet insidias, odium et plerumque rapinas

55

Et stragem procerum, diffuso sanguine caedem,

Plebis et excidium cum proditione virorum,

Supplicium patriae et vastas quandoque ruinas.

Pondus avaritiae multorum pectora cogit,

Tam quod iudicium falso velamine pressum

60

Dant populo, maculant dominandi lora sub aula,

De spoliis vacuant viduas turbasque labantes,

Thesaurum fisci rapiunt cum fraudibus horum,

Iura magistratus vendunt et culmina sedis.

Qui tali vicio constant in mente gravati

65

Non collaudant Fabritium cum vocibus altis

Nec sua cum puro studio praecordia gliscunt,

Qui potius firmavit paupertatis in arce

Vivere laudando famae praefultus honore

Quam secum claudi cumulatae pondera gazae,

70

Cum vicio simul accipiendo nomina culpae,

Non isti cupiunt patriae salvare vigorem

Nec sibi praesidium praestanti pectore donant

Nec pulchrum decus ipsius firmare laborant

Nec servant venerandae libertatis habenam,

75

Sed potius reprobant ipsius culmine fasces

Et pariter stolide damnant sua lora regendi,

Sic ea configunt rigida sub lege tiranni

Et semet simul et socias natosque labantes,

Ac eius cives gladio cum turbine praebent,

80

Discindi satagunt adeo sua colla securi.

Qualiter Vrbani vitiato corde gravati

Gesserunt quando tribuerunt frena feroci

Gualterio, qui prostravit cum sanguine multo

Tot varios homines in eadem sorte creatos,

85

Qua degis proprio pariter de semine natum

Quo tu discindi fecit mucrone Iohannem

Militiae tituli laudando nomine comptum.

Tunc de Rucelais praestanti germine cretum

Cennim cum rigido leto mandavit ad urnam

90

Pro causa lacerandi atroci corde latenter

Famosos homines vulgi et plerumque catervas.

Nec non altovitis alium de prole creatum,

Cum rabida poena rutilo de Sole fugavit.

Nec minus infando sistunt livore coacti,

95

Qui tribuunt vasto dominandi frena tiranno

Pro nitidis gazis et libertatis honorem

Sive magistratus vendunt solamina sedis

Et cives externa cum dicione coartant.

Vt Galeazo Mediolani qui arma tenebat

100

Frena Senarum thesauri pro pondere fulvo

Turpiter Vrbani fallaci mente dederunt.

Peru#i#sina palam rabies a crimine vincta

Pro simili stimulo tribuit sua iura potenti

Virgae quae stabat Papiae statione iubendi.

105

Vir fallax ab eodem illusus principe mansit

Et reprobandus rutila pro mole metalli,

Qui fuit in propria qua constas urbe creatus

Et stetit in pulchra mandando sede priorum.

Et Venetorum laribus cum crimine cives

110

Corrupti ducis eiusdem livore fuerunt,

Munus avaritiae quaerendo mente prophana.

Ianua reclusit lata statione colonos

Qui tali vicio maculati corde manebant

Et simul actabant tanto servire tiranno.

115

Isti ceu Curius Romanam vendidit urbem

Pro variis spoliis Gallorum a Caesare sumptis,

Quaerebant patriam vasto pro pondere gazae

Sub saevo domino Papiae cum lege ligari,

Quod reprobandi sunt digna probitate sub axem,

120

Ceu recte noscis dempto velamine fraudis,

Ergo nephas horum iusto cum pectore damna,

Ne tua cum simili vicio praecordia laedat.

Et meditans tecum prudenti corde latenter

Respice quam stimulus trux ambitionis ineptae

125

Cum rabido fremitu procerum rea vota fatigat,

Inter magnates scelerato pignore patrat.

Ipse palam gessit binas caligine sectas

In laribus, quarum soboles Florentia novit:

Altera Guelforum titulum pro nomine servat,

130

Altera Ghibellino eius sermone vocatur

Ac aliae sectae ipsius statione fuerunt

Quae sibi multotiens turgendo damna dederunt,

Pellebant cives cara de sorte parentum.

Ceu miles Farinata fuit deiectus ab una

135

Qui patriae renuit vastari moenia ferro

Adversos quando proiecit ab aede colonos.

Et pulsus Ian Dellabella furore prophano

De propriis laribus doluit vexamine litis,

Qui quoque magnates rigida sub lege ligavit

140

Frena magistratus ipsis fervore negavit.

Et veris egregio de Cerchis germine cretus

Pro simili stimulo mansit fugitatus ab aula

Qui fuit in secta princeps praecinctus honore.

Sed Corsus mordax ab eodem pondere victus

145

Vixit in exilio, postquam defunctus ad urnam

Denique migravit violata et morte coactus

Qui breviter dedit adversae tormenta catervae

Nec non et sociis nimium solamen iniquum.

Sic agitat fallax amor ambitionis atrocis,

150

Sic validos cives nigrum depellit ad antrum,

Sic fasces patriae caenum conducit ad ymmum,

Sic movet insidias adeo cum tegmine fraudis,

Invidiam generat, generat rubigine fastum

Ac odium, saevas etiam formidine rixas,

155

Scandala committit procerum per corda latenter

Nec non et rabiem fragilis per viscera vulgi.

Vir probus adversis miranda pace colonis

Parcit et auxilium patriae plerumque ministrat,

In semet furiam placato corde coartat.

160

Ceu quondam varii cives gessere per orbem,

Praesidium laribus dando probitate repleti.

Scipio cum valido bello Cartaginis arcis

Vrbanos pressit laesit proceresque potentes,

Qui populo Romae luctum quandoque dederunt,

165

Postquam deserta patria maerore flagranti

Mansit in externa tantum statione remotus,

Ac tantum adversis damnum praebere colonis

Derenuit quando potuit cum viribus eius,

Cum sibi subsidium coetus praestare parabat.

170

Vixit in exilio depulsus sede parentum

Qui fulxit cinctus Martis legione Camillus

Nec voluit fessae patriae tormenta referre

Cum tribuit Gallis diro certamine cladem.

Nec Livius statuit laribus discrimina reddi,

175

Cum rabies Poenorum contra tela Quiritum

Cum rigido fastu superando bella gerebat,

Quamvis depulsus civili sede fuisset,

At dedit adversi luctum tironibus hostis.

Punica tela coegit amando carcere claudi

180

Actilius semet potius quam damna tueri

Defessae Romae quando cum pectore forti

Consilio vetuit fieri solamina pacis.

Et citius voluit rabidum captare venenum

Cor Themistodis ingentis quam frangere pactum

185

Persarum ducis aut patriae praestare ruinam,

Quamquam vixisset rigide fugitatus Athenis

Vinctus et exilio migravit tempore longo.

Non sic fecerunt scelerato pectore capti

Vrbani quando gesserunt colla recidi

190

Militis egregio stirpis de semine creti

Tornaquincis qui diffuso sanguine cessit.

Nec cum Donatus pulchra de prole creatus

Barbadoris vel legum sermone peritus

Defunctus fuit et violata caede coactus.

195

Nec quando Petrus, soboles praeclara Phylippi

Albizis, laesus rigidam descendit ad urnam,

Qui tenuit caput excelso pro culmine sectae.

Sed taceo sicut magna de stirpe vocatus

De Strozis cecidit Petrozus vulnere tactus,

200

Sicut Mastinus simili cum pondere mansit.

At recito tamquam mutato pignore sectae

Miles de Scalis cecidit prigione gravatus,

Ipse Georgius infando discrimine pressus.

Et sicut fuit a gladio percussus atroci

205

Doctor de Riccho vulgari nomine dictus.

Narro velut validi cives pepulere parentum

De laribus Thomam praestanti semine natum

De Strozis qui militiae praefulxit honore.

Qualiter et fuit a simili dicione reprensus

210

Postquam Silvester Medicis de germine cretus

Qui caput in populo tenuit cum turbine plebis.

Et Benedictus de Albertis violatus eodem

A stimulo doluit patrum de sede remotus,

Ac tantum a multis vixit decoratus honore

215

Pro miro sensu fragilis super agmina vulgi

Frena magistratus quando staurare parabat.

Ergo vides quantum digne fugitare tenetur,

Quisque probus civis talis delicta furoris,

Si patriae gliscit defendi lora iubendi,

220

Si pacem sociis optat praebere patenter

Si quaerit caram populi salvare quietem,

Defessis adeo requiem donare colonis,

Concedi simul et fragili solamina vulgo

Praesidium sibi prebendo pro turbine noxae.

225

Tu quoque cognoscis quantum discrimen adheret

Illis qui nimium cupiunt fastigia sedis

Cum rabido fastu celso captare theatro.

Cognoscis quotiens nostris labentibus annis

Mutatum fuit astrorum sub lumine pondus

230

Ducendi fasces patriae statione iubendi,

Ceu tali cecidere coacti pignore cives,

Quod paulo tecum moderato pectore sume

Lora magistratus depulso crimine litis,

Ne pereas forsan rigido maerore gravatus,

235

Ne caris genitis reddas tormenta doloris

Aut miseram patrum dempta ratione ruinam,

Sed potius sibi retribuas dulcedine pacem,

Denique tu capias laudandae sortis honorem.