Gerolamo Bologni epigrammata litteraria, iocosa, lasciua, 14b

Testo base di riferimento: Th. Sacré, 2003

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


14b.

Clauditur hoc Mollina iacens Antonia saxo,

      Cumaeae vatis digna videre dies.

Cedere cui Siren potuisset victa canenti,

      Cedere cui pulsa victa Thalia lyra.

5

Quae fuerit forma aut aetas ne quaere, viator:

      Eliciet gemitus utraque nota graves.

Fles tamen atque oculis lacrimae labuntur ab udis:

      Qui non hoc lacrimet funere, marmor erit.