Gerolamo Bologni epigrammata litteraria, iocosa, lasciua, 14a

Reference basis text: Th. Sacré, 2003

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


14a. tria elegantissimi scorti epitaphia

Quisquis homo es, quisquis cor habes, hoc siste sepulchro,

      Siste gradum: ad lacrimas quo moveare legas.

Hic decus aeternum Mollinae Antonia gentis

      Aetatis primo flore perempta iacet.

5

Cui Charites, Pallas, Musae, Venus atque Cupido

      Contulerant homini quicquid inesse licet.

Sed mortale fuit corpus; mors abstulit ergo.

      Heu miserae! Specimen quam breve tale datum est!