Gerolamo Bologni epigrammata litteraria, iocosa, lasciua, 13

Reference basis text: Th. Sacré, 2003

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


13. ad Lydiam

Quod vager huc illuc varias adeamque puellas,

      Stulta, soles de me, Lydia, saepe queri.

Vno si possem contentus vivere cunno,

      Anterior cara coniuge nulla foret.

5

Verum ubi cum quavis iam terve quaterve coivi,

      Me satiat: vitium est hoc mihi (si vitium est).

Vxores nolo; volo, Lydia, liber amicas

      Complures; uxor sufficit una mihi.