7. ad eximium poetam atque theologum
fratrem Baptistam Carmelitanum Mantuanum
Carpere sospes adhuc vitales diceris auras,
Aetatem in Pyliam vivere digne senex,
Perpetuam sedare sitim Permesside lympha,
In tua quae iugi labra liquore fluit,
5
Cuius Minciades modulatae carmina nymphae
Manibus Andinis tura Sabaea ferunt;
Dumque Bianoreo sollemnia iusta sepulchro
Solvunt, blanda melos naenia dulce sonat;
Fatidicae pergunt laudes simul edere vatis,
10
Antiquum de qua Mantua nomen habet.
Ergo, Musarum et Christi venerande sacerdos,
Aeternum facient hae decus, ille animam.
Pierii assertor per saecula longa leporis,
Inclyta Carmelli gloria montis, ave!
15
Immortale tibi est nomen, Baptista futurum
Parthenicen donec mundus utramque colet.