Gerolamo Bologni epigrammata litteraria, iocosa, lasciua, 1

Reference basis text: Th. Sacré, 2003

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


1. quod inane sit poeticum studium

Quid faciam versus quos vix legat unus et alter,

      Muneris unde nihil vita reportet inops,

Suspendant tumidi quos unca nare magistri

      Censuraque notent barbara dicta gravi?

5

Si iam nulla manet merces, si gloria versus

      Nulla, quid incassum tempus inane teram?