Gerolamo Bologni epigrammata familiaria 2, 20

Reference basis text: Th. Sacré, 2003

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


20. obitus catelli Hispani

Dum stimulat trepidos praeceps auriga iugales

      Et temere accelerans obvia nulla cavet,

Deliciae Hispano catulus de semine nostrae

      Occidit obtritus praetereunte rota.

5

At semper quaecumque mihi est oblata voluptas

      Protinus ex aliqua parte dolenda venit.