Gerolamo Bologni epigrammata familiaria 2, 6

Reference basis text: Th. Sacré, 2003

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


6. in monachos puellae cadaver deglutientes

Parcite virgineum, monachi, temerare pudorem

      Nudaque sarcophago reddite membra suo.

Egregiam stupidi faciem teretesque papillas

      Spectatis, ventrem, crura, labella, genas,

5

Pubescens sine labe femur, genitalia claustra,

      Tergum, umeros, clunes, Pygmalionis ebur.

Si pietas vobis, reverentia siqua pudorque,

      Incorruptum esto corpus ut ante fuit.

Sit vivas stuprare satis quascumque potestis:

10

      Mortua sint saltem corpora tuta decet.