Gerolamo Bologni epigrammata familiaria 1, 14

Reference basis text: Th. Sacré, 2003

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


14. ad Iulium filium

Paulatim morior, videar cum vivere, Iuli:

      Ambiguus status est inter utrumque mihi.

Quotidie exspecto quid cras ferat; ultima finis

      Exoptata malis iam procul esse nequit.

5

Nil reliquum, tenuis maciem nisi spiritus aegram

      Linquat et e putri corpore liber eat.

Quid cessas, mors lenta, graves finire dolores?

      In te spes tandem sola relicta mihi est.