Gerolamo Bologni epigrammata familiaria 1, 9

Reference basis text: Th. Sacré, 2003

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


9. ad generum

Me gelidus Boreas, me mille incommoda vexant,

      In patriam Venetis dum remeamus equis.

Hoc non ire, gener, peregre est, hoc ire peraegre est:

      Corpore mens aegro tristis et aegra mihi est.