63. queritur Candidam suam fidei datae immemorem
alteri nupsisse, quod cum lenae consilio factum putet,
malum in eam precatur
Pierides, vestri casus lugete Bononi:
Traditur indigno Candida nupta viro.
Illa meam demum fallax spem fecit inanem
Et mihi femineis sunt data verba dolis.
5
Illa meos alii donavit perfida crines
Quos totiens auro diximus esse pares.
Sideribus geminis oculos conferre solebam,
En oculos alii tradidit illa meos!
Me sine muneribus tantis ergo iste fruetur
10
Et sine dilecta coniuge solus ero.
Oscula nectareis igitur feret iste labellis
Rapta nec hyblaeis inferiora favis.
Rustica Mygdonio connectet brachia collo
Felicisque feret gaudia prima tori?
15
Ast ego perpetuas fundam sine fine querelas,
Accipient luctus noxque diesque meos.
Longa per insomnes ducam suspiria noctes
Praedaque erit rabidae nostra puella ferae,
Quae totiens nobis sanctam testata Cytheren
20
Pollicita est: "Coniux tu mihi solus eris.
Ante canes rabidi lacerent mea viscera, tellus
Vulneribus fiat sanguinolenta meis,
Dilecti numeris dudum cantata Bononi
Candida quam vatis desinat esse sui".
25
Ecce leves rapiunt promissa per aethera venti,
Rupit femineam mobilis aura fidem.
Quam levis in putri vibratur canna palude
Siccaque veloci cedit arista Noto,
Et quam populeae ventoso murmure frondes
30
Quamque procellosae diripiuntur aquae,
Tam cito solvuntur muliebris foedera linguae
Firma nec in sancta permanet ulla fide.
Heu mihi, nocturnis quid profuit ire tenebris,
Quid caput innumeris exposuisse malis?
35
Quid tolerasse famem ieiuno corpore longam,
Astarem clausas dum vigil ante fores?
Quid foribus capiti demptas posuisse coronas,
Carmen et in media continuisse via?
Quotiens timui rabido latrante molosso
40
Latratus causam ne mala nosset anus!
O quotiens ausus medios transire per hostis
Evasi strictas in mea fata manus!
Ibam nocturnis vitam positurus in armis
Vt peterem dominae limina surda meae.
45
Audaces iuvat alma Venus, non ulla verebar
Vulnera collato cominus ense pati.
Si mihi per pluvias fuerat ventosque petenda
Candida, non venti, non gravis imber erat.
Si Phaethonteis arsisset in ignibus aether
50
Flamma rapax nostrum non tenuisset iter.
Deucalionei sprevissem nubila nimbi,
Nulla foret coeptam causa morata viam.
Gaudia sperabam post tantos quanta labores!
Obstitit, heu, votis fors inimica meis.
55
Felix qui potuit nitidos contemnere crines
Sensit et aligeri vulnera nulla dei!
Illa potest somno longas consumere noctes
Atque hilari gratos ducere mente dies.
Illum nullus amor longinquos mittit in agros,
60
Nec miserum aestivis solibus ire iubet.
His ego liber ero, patiar sed plura, nec ullus
In patria iuvenis tristior alter erit.
Conquerar insano primae vix nota iuventae
Tempora veloci praeteriisse pede.
65
At cum sacrilegae repetam periuria linguae
Et velut inviso nupserit illa proco,
Femineas dicam victuro carmine fraudes
Et mala quae caeco raptus amore tuli.
Interdum Musis illam coluisse pigebit
70
Atque auro croceas praeposuisse comas,
Sithoniis similes nivibus dixisse lacertos
Labraque Paestanis aequiperasse rosis.
Sed neque paeniteat faciem laudasse superbam
Itala cui nunquam protulit ora parem.
75
Sola mihi sagae nocuerunt verba malignae,
Ingenium praestans virginis ante fuit.
Illa nephas tantum nunquam fecisset at, heheu,
Assidua movit callida lena prece.
Lena, precor, meritas tanto pro crimine poenas
80
Impia des rabidis dilanandia feris.
Tristibus at demum ponenda est meta querelis,
Iactura haec aequa mente ferenda tibi est,
Iamque suam fessae metam tetigere quadrigae
Estque fatigatum ponere tempus equum.