59. se ipsum alloquitur istorum temporum
mores increpitans
Verte animos molles et vivere disce, Bononi,
Huius ut aetatis saecla nephanda petunt.
Dissimula simulaque dehinc quaecunque loqueris,
Quicquid ages, ficta simplicitate vafer.
5
Omnibus arride, nulli convicia dicas,
Crimina censura nulla reprehende gravi.
Oderis, at verbis inimicum affare benignis,
Indicet affectus semita nulla tuos.
Nemo tibi tanto iungatur amore sodalis
10
Pectoris arcanum norit ut omne tui.
Ista parum servare tibi est ut publica fortis
Esse animi credat turba paremque sibi.
Quod si forte audes animo maiora virili
Concipere atque aliquod nomen habere cupis?
15
Falle, rape, insulta, viola, furare, tonantis
Fulmina, caelicolas neu vereare deos.
Sacrilegus, homicida, latro, periurius, adulter
Nullum intemptatum postmodo linque nephas.
Nil tibi praeteritos actum probitate per annos
20
Adversis pietas offuit ista deis.
Protinus ut tales servare assueveris artes
Succedent votis cuncta petita tuis.
Divitias, sublime feres ita nomen, honores:
Eia age, quid cessas? Vivere malo miser.