Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 56

Reference basis text: C. Griffante, 1993

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


56. Bernardini Cyllenii obitus

Occidit ille meus viridi Cyllenius aevo

      Quo mihi non Romae iunctior alter erat.

Rumor ab infausta veniens ita rettulit Vrbe:

      Divinum iuvenem pestis acerba tulit.

5

Atque utinam mendax tenues vanescat in auras

      Et fuerit populi fabula vana levis!

Vtque prius Marsum falso periisse relatum est,

      Sic careat vera nuntius iste fide.

Si tamen hoc tetricae scelus admisere Sorores

10

      Atropos et stamen rupit iniqua tuum,

Quod pro te possum, comes o iucunde, precari

      Sancta quies animae sit sine fine piae.