Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 55

Reference basis text: C. Griffante, 1993

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


55. Bernardini medici ac poetae fratris

Immortale mihi nomen statuere Camenae

      Lataque Paeonia pluribus arte salus.

Condidit insigni pietas fraterna sepulchro

      Elysia felix umbra quiescit humo.

5

Sed mea quod tetricae ruperunt fila sorores

      In me iam poterunt iuris habere nihil.