Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 53

Reference basis text: C. Griffante, 1993

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


53. epitaphium Thaddaei medici fratris

Hic tegor undecima nec adhuc trieteride raptus

      Thaddaeus miserae prima ruina domus.

Temptarunt diversa pii medicamina fratres

      Vsque et inexpertum praeteriere nihil.

5

Denique letalis vicit vis invida morbi;

      Caelum animam, genitrix terra cadaver habet.