Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 51

Reference basis text: C. Griffante, 1993

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


51. somnium felix ex Candida

Dii superi, regina Venus, pharetrate Cupido,

      Quam subiit felix hac mihi nocte sopor!

Qualia sopitum mulserunt gaudia pectus,

      Quanta quies votis saepe petenda meis!

5

Somnus enim lassos placidus perrepserat artus

      Cum foret exactum iam prope noctis iter.

Visa iacens nexis circum mea colla lacertis

      Candida iam fastus paenituisse trucis.

Mille dehinc tremula figens mihi basia lingua,

10

      Mille modis animam dilacerare meam,

Ense velut blandis traiecto corde susurris

      Seminecem nimio cogere amore mori.

Magna fuit, non vera quidem nec plena voluptas,

      Candida quam vultus obtulit umbra tui.

15

Quod si te dederis vera sub imagine tandem

      Vnus ero felix et deus unus ero.