50. ad Nysam amicam
Sponte prius dederas, poscenti, Nysa, negasti
Deficeret longa cum mihi lingua prece.
Tanta sed illata est ex hoc iniuria fastu
Vt te vix salvam deinde videre velim.
5
Nulla fuit, seu parva quidem, quae contigit ultro
Gratia, nunc odium te renuente grave est.
Disce sed, ut fatuos melius modereris amores:
Quod rogo da, sed quod non rogo, Nysa, nega.
Gratior est quaecunque venit votiva voluptas,
10
Insperata minus gaudia nempe iuvant.